Adrianus, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, nobili viro Raimundo, barchinonensi comiti, salutem et apostolicam benedictionem.
Etsi ex iniuncto nobis a Deo apostolatus officio, universis Dei fidelibus existamus in sua iustitia debitores, illis specialiter oportet nos sua iura servare et eorum postulationes admittere, qui potentia et nobilitate preclari sacrosancte romane ecclesie fideles existunt, et in eius sunt servitio et devotione ferventes.
Ea propter, dilecte in Domino fili Raimunde, illustris comes, illius devotionis sinceritatem et integritatem fidei, quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dinosceris, attendentes, iuxta tue peticiones instantiam, totam terram quam Adefonsus, condam aragonensium rex, sine herede decedens, Sepulchro Domini, Hospitali et Templo pro anime sue salute reliquit; et fratres Sepulchri cum consensu patriarche, Hospitalarii et Templarii eandem terram tibi postea concessisse noscuntur, sicut ab eis nobilitate tue concessa est de scriptis propriis roborata, tam tibi quam heredibus tuis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
Nulli, ergo, hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire.
Si quis, autem, hoc attemptare presumpserit, secundo, terciove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque in extremo examine divine ultioni subiaceat.
Cunctis, vero, eam servantibus sit pax domini nostri Ihesucristi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.
Data Sutrii VIII kalendas iulii.