Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1234, juny 12. Borriana
Jaume I dóna a Gascó unes terres a Borriana
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Pergamí 586 de Jaume I. Original

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montepessulani, cum presenti scripto nostro damus vobis et concedimus Gaschon, quendam hereditatem in termino de Burriana, qua continetur ex prima parte cum hereditate de Martorel, juglar, ex alia parte Bartolomeo de Calataiu, ex alia parte cum cequia, ex quarta vero parte cum via publica. Ad huc damus vobis unum campum circa de mulino de rui Exemeniç de Taust, ex alia parte in hereditate de fratris d'Ucles. Preterea damus vobis duos casales in rafal de Burriana, sicut affrontant de duabus partibus viis publicis.
Ut de cetero predictam hereditatem et predictos casales et omnibus directis suis et pertinenciis quas habent seu habere debent de celo usque in abissum habeatis, teneatis, possideatis pacifice, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas, sicut melius dici et intelligi potest vestro vestrorumque salvamentum.
Datum apud Burriana IIº idus junii era Mª CCCª LXXª secunda.
Testes huius rei sunt: Nuno Sancii, P. Cornelii, Exemeno d'Urrea, Pelegrin de Castellaçolo.
Sig+num Iaccobi Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comite Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Sig+num Petri Johannis scriptoris, qui mandato domini Regis hec scribi fecit.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000080

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I