Notum sit cunctis hominibus presentibus atque futuris, quod ego, dompnus Blaschus de Alagon, per me et meos atque per omnes, bono cordo bonaque voluntate, sine ullo retento, dono et concedo vobis dompno Arnaldo de Ribas et omni vestre proieniei, nunc et in perpetuum, scilicet Castellum de Cabres cum suos terminos. Et dono vobis similiter Herber Iusano cum suos terminos, cum aquis, pascuis, lignis et fustibus, venaciones, rivis, et montibus et valles, trobas, cum omnibus illis directis et pertinentiis quod ad predictos locos pertinent et pertinere debent, sine ulla mala voce, sicut melius dici vel intelligi potest, ad bonum intellectum vestrum et vestrorum, ut habeatis vos don Arnal de Ribas et vestri, predicta loca integra et sincera, francos et quitis, ad dandos et ad vendendos, et ad impignorandos vel alienandos, atque ad omnes vestras vestrorumque proprias voluntates faciendas omni tempore.
Et est conveniencia quod vos don Arnald de Ribas vel vestri, nec aliquis pro vobis, mihi vel meis de predicto loco nullum malum non faciatis.
Item, si forte in hoc instrumento de esset aliquid quod vobis posset utile esse, intelligatur ibi esse appositum, ac si expressum esset specialiter in hac pagina.
Sunt huius rei testes don Ermengod de Cascant, miles, et don Rodrigo Exemenez, miles.
Facta carta II nonas madii Era Mª. CCª. LXXª. prima.
Guillermus de Cervaria notarius Alcanicii scripsit, iussu omnium predictorum, et hoc sig+num fecit.