Quoniam cautum habetur in canonibus, quod ecclesiasticis utilitatibus desudantes digna gaudeant ecclesiastica remuneracione, idcirco nos, Poncius, Dei gracia Dertusensis episcopus, et universum capitulum ecclesie nostre; considerantes maximas utilitates que nostre ecclesie, Deo adjutorio, pervenerunt ob laborem et sollicitudinem et diligenciam nobilis viri dompni Blaschi de Alagone in partibus Morelle et Cuylle, suis, prout possimus, necessitatibus duximus providendum:
In Christi igitur nomine.
Notum sit universis, quod nos Poncius, Dei gratia dertusensis episcopus, et totum capitulum nostrum, benigno animo et spontanea voluntate, per nos et per omnes successores nostros, damus in feudum vobis, dilecto filio nostro Blascho de Alagone, et omnibus successoribus vestris in perpetuum, medietatem omnium decimarum quas habemus et habere debemus in castro de Morella et suis terminis, et in castro de Cuylla et suis terminis, ita scilicet quod hanc medietatem predictarum decimarum habeatis per nos et per ecclesiam nostram, et per successores nostros et vestri successores in perpetuum, et sitis inde vos et vestri fideles vassalli episcopi et successores eius imperpetuum, et boni adjutores et fideles defenssores, tam episcopo quam ecclesie, in omnibus ad episcopum et Ecclesie pertinentibus.
Set super predictis decimis volumus et statuimus, quod baiulus noster congreget fideliter et colligat omnes decimas in horreis nostris, tam de laboracionibus hominis utriusque castri et eorum terminorum, quam de omnibus aliis rebus que decimare debent, et eciam de possessionibus et dominicaturis, et de aliis terris et laborationibus vestris, et de omnibus aliis rebus que decimari debent. Et iste baiulus iuret nobis et vobis fidelitatem super his omnibus supradictis, que ad eius officium pertinebunt, hic omnia collecta cum ventum fuerit ad divisionem dividantur per medium, et habeatis vos inde medietatem fideliter integre, et nos aliam medietatem deducto retrodecimo ipsius baiuli.
Nos igitur, Blaschus de Alagone, reddens gratias omnipotenti Deo et eius genitrici gloriose Virgini Marie, et vobis domino Poncio, dertusensi episcopo et capitulo vestro, de vestra benigna remuneratione quam nobis facitis in predictis decimis et aliis beneficiis vestro, promittimus per nos et per omnes successores nostros, quod vobis et ecclesie vestre, nos et successores nostri simus in omnibus fideles vassalli et seduli adjutores vobis et ecclesie vestre, in omnibus ad vos et ad eam pertinentibus.
Quod est actum, sexto nonas marcii anno Domini Mº. CCº. XXX. tercio.
Ego Poncius, dertusensis episcopus, subscribo. +
Sig+num Bernardi prioris. Ego Dominicus, prior claustralis, subscribo +. Sig+num Arnaldi, dertusensis sacriste. Ego Raimundus, dertusensis archidiachonum. Ego Laurencio, canonicus, subscribo. Sig+num Poncii precentoris.
Sig+num Geraldi de Sancto Laurencio, hospitalarii. Sig+num Geraldi, canonici Dertuse. Sig+num Benedicti de Feniculario. Sig+num Raymundi, Dertuse camerarii. Sig+num Bernardi de Olivella, canonici Dertuse.
Sig+num domini Blaschi de Alagone. Sig+num Artal, filii eius; nos qui hec laudamus, approbamus, concedimus et firmamus.
Sig+num mei Petri de Valimanya. Sig+num Sancii de Vall. Sig+num Michelis de Sancto Felice. Sig+num Petri de Orta. Sig+num Berengario de Castelleto. Sig+num Bernardi Regis, testium.
Guillermus Vitalis, notarius publicus dertusensis, qui hoc scripsit, et hoc sig+num fecit, die et anno prenotatis, cum litteris rasis in sexta linea, inter edito "boni adjutores".