Notum sit cunctis, quod ego Blaschus de Alagone, per me et omnes successores meos, cum hac presenti scriptura in perpetuum valitura, propter multa et grata servicia que vos, dompnus Elion vassallus meus mihi fecistis, et quotidie facitis, et in antea proponitis facere, dono vobis quandam hereditatem meam que est in termino de Castiel de Crabas, que hereditas dicitur pinnam de Biel.
Quam hereditatem dono vobis cum introitibus et exitibus, et cum omnibus pertinenciis dicte hereditati pertinentibus, cum aquis et herbis, et pascuis, et lignis, et montibus, et montaneis et planis, riguis et siccanis.
Ita, quod predictam hereditatem habeatis, teneatis et possideatis potenter iure hereditario, cum omnibus supradictis, ad dandum, vendendum, impignorandum, commutandum, alienandum, et quoquo modo alia, vestras proprias voluntates faciendum, vos et filii et filie vestre, et omnis generatio et posteritas vestra et quoscumque volueritis per secula cuncta, sicut melius et sanius et utilius potest dici et intelligi, ad omne vestrum profectum et salvamentum, salva tamen in omnibus nostra nostrorumque successorum fidelitate.
Et ut presens donacio firmior habeatur, et a nobis et nostris non possit in posterum revocari, vobis inde cartam istam facimus, sigilli nostri dependentis munimine confirmante.
Datum apud Morellam, quarta die in introitibus mensis madii, per manum Bartholomei scriptoris dompni B. de Alagone, qui mandato ipsius, sub Era Mª. CCª. LXXª. IIª., hanc cartam scripsit et sigillum apposuit et hoc sig+num fecit.
Testes sunt huius rei hoc videntes et audientes, Fortunius Garcez de Moros, et Martinus Perez de Oteyça.