Notum sit cunctis presentibus atque futuris, quod nos Blaschus de Alagone, per nos et omnes successores nostros, cum hac presenti scriptura imperpetuum valitura, damus vobis Raymundo de Bochona ad populandum, quandam hereditatem que est in termino de Morella, que hereditas dicitur Catim. Ita, quod populetis ibi vobiscum insimul quadraginta populatores et habitatores.
Et dicta hereditas habet affrontationes, de prima parte sicut dividit terminum cum chert, et traviessa illum barrancho et vadit ferire ad illam serram que dividit terminum cum Teri, sicut aque vertunt versus Catim, et serra serra transversat Vallem Tortam et vadit ferire ad serram que dividet terminum inter Abocacer et planum de Cireso, sicut aque vertunt et serra serra vadit ferire ad Rivum Siccum et per rivuum rivum vadit ferire ad viam que descendit de La Cova de Prunellas, sicut aque vertunt, et via via ascendit per illam La Covam et per illam serram vadit ferire ad Gibalcolla, sicut aque vertunt, et serra serra transversat Salvasoria et vadit ferire per fundum de Vallibana et per serram serram dividit terminum cum Chert, sicut aque vertunt versus Catim.
Sicut dicte affrontationes includunt et dividunt dictam hereditatem de Catim per circuitum sic damus vobis, Raymundo de Bochona et universis populatoribus et habitatoribus ibi habitantibus et aliquo tempore habitaturis, totum ab integro de celo usque ad terram, cum introitibus et exitibus, cum montibus, planis et montanis, lignis et arboribus, et herbis, et pascuis, et venationibus, et adinventionibus, et cum aquis et aqueductis, et lapidibus, et cum omnibus melioramentis que ibi et facere poteritis aliquo modo et aliqua ratione, et cum omnibus illis que dicte hereditati pertinent et pertinere debent sicut unquam melius e plenius et utilius potest dici et intelligi et cogitari ad salvamentum et utilitatem vestri et vestrorum successorum.
Et vos Raymundus de Bochona, domenge vestrum ibi franchum et liberumn habeatis, et quod vos et omnes aliis populetis ibi ad bonos foros et usus et consuetudines Cesarauguste, et omnia supradicta habeatis franche, libere et quiete, sine aliquo pravo, usu et foro et consuetudine, et quod non teneamini aliquod aliud indebitum servitium facere, nisi eo modo quo forum iubet et exigit Cesarauguste, dando scilicet decimam fideliter sancte ecclesie et primiciam vestro consilio, et salva tamen in omnibus nostra nostrorumque successorum fidelitate.
Retinemus tamen ad opus nostri et nostrorum successorum omnes furnos et molendinos qui fuerint aliquo tempore in predicta hereditate.
Insuper nos, Blaschus de Alagone, per nos et omnes successores nostros, promittimus et convenimus in Dei fide et legalitate nostra, quod vobis Raimundo de Bochona et universis populatoribus et habitatoribus existentibus, fidelibus et legalibus vassallis, nobis et nostris successoribus quod nos custodiamus et manuteneamus vos in vestris bonis foris et usibus et consuetudinibus, et quod attendamus et compleamus et atendere et complere faciamus omnia predicta et singula, sicut superius continetur.
Et ne presens donatio a nobis et nostris successoribus non possit in posterum revocari, vobis cartam istam facimus sigilli nostri dependentis munimine confirmatam.
Data apud Morellam, VIII kalendas febroarii, per manum Bartholomei, scriptoris dompni Blascho de Alagone, qui mandato ipsius, sub Era Mª. CCª. LXXª. VIIª. hanc cartam scripsit, et sigillum apposuit, et hoc sig+num fecit loco die, era, tempore prenotatis.
Testes sunt huius rei hoc videntes et audientes, Michael de Lison, alcaydus de Morella, et Johannes de dompna Rama, quinonarius, et Alegre, justicia de Morella.