Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1227, juliol 2. Almudévar
Jaume I estableix unes constitucions de pau i treua per al regne d'Aragó
Fueros de Aragón, edició de 1664-67, f. 182r/v

In nomine Domini nostri Jesu Christi, qui est actor pacis.
Nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie [sic], comes Barchinone et Urgelli ac dominus Montispesulani. Paci et tregue totius nostri regni specialiter intendentes, habitis consilio et tractatu cum venerabilis S. Dei gratia Tarraconensis archiepiscopo, G. Oscense episcopo, ac baronibus nostris B. de Alagone, A. de Luna, A. de Focibus, majordomo Aragonum, R. de Liçana, P. Cornelii, V. de Bergua, E. de Laraco, G. Pardi, atque aliis vassallis, nobilibus et militibus nostris, necnon civitatibus Cesarauguste, osce, Jacce, atque aliis populis regni nostri, nunc apud Almudebar ad nostram curiam congregatis, paces firmas per totum regnum Aragonum duximus statuendas, quas ab omnibus et singulis baronibus et militibus, civibus, et populis jurari voluimus, et inviolabiliter observari secundum formam inferius constitutam.
Sub hac igitur pace ponimus, et statuimus omnes dictas ecclesias cathedrales, et earum suffraganeas, ac omnia monasteria et loca religiosa cum eorum ciminteriis, hominibus, possessionibus, iuribus, rebus mobilibus et immobilibus, et specialiter loca et iura domorum Templi et Hospitalis Jerosolimitani.
Sub hac pace ponimus et statuimus caminos, stratas publicas, peregrinos, mercatores, viatores ac omnes euntes, et redeuntes cum omnibus eorum pecuniis, et possessionibus universis.
Item, sub hac pace constituimus pupillos, viduas, orphanos, et omnes miserabiles personas, judeos, sarracenos, et omnia iura et loca regalia cum omnibus habitatoribus eorundem, cum universis eorum possessionibus et rebus mobilibus et immobilibus.
Sub hac pace constituimus, quod si aliqui in regno Aragonum guerram inter se moverint vel fecerint, ad monitionem nostram per nostras literas, vel per nostros nuncios sibi factam de guerra illa cessent penitus, et desistant, et una pars ab altera adinvicem teneatur recipere justitie complementum. Si vero altera pars contumax fuerit et rebellis, sic quod ab alia nolit accipere justitie complementum, nos predictus rex contra eam possimus juvare partem, que parata sit justitie complementum, et plenitudinem exhibere.
Item, statuimus quod nullus baronus, sive miles, vel nobilis sine diffidamento decem dierum primo facto coram tribus militibus, qui non sint parentes, aut vassalli utriusque partis, audeat, vel possit capere alium, vel interficere aliqua ratione, nec suum castrum vel villam per furtum vel fortiam capere, vel auferre. Quod si fecerit, sit traditor manifestus, et in posse nostro cum omnibus bonis suis sit incursus; et de pace et tregua penitus expellatur. Et si forte super rixa, vel aliquo pignore faciendo inter eos contigerit homicidium fieri, non intelligatur esse traditor huiusmodi ratione, nisi concorditer fieret. Hoc idem statuimus de burgesibus et civibus, ut cum suis consimilibus adinvicem se diffident, et servetur inter eos sicut de militibus est statum.
Item, statuimus quod omnes predicti et singuli, tam nobiles quam cives, et omnes alii juvent dominum Regem, et suos subditos defendere, et custodire caminos, villas, et homines, et loca religiosa, et alia, et ferias, et mercata, et omnia et singula supradicta. Et omnes tam majores quam mediocres, quam minores deferant domino Regi, et suis subditis honore et reverentia sicut debent domino naturali, et bonos foros et consuetudines per totum regnum, teneant et observent, et faciant inviolabiliter observari, sicut boni vassalli et fideles homines. Quod si quis hoc facere noluerit, vel fuerit negligens, vel remissus, amittat penitus domini Regis gratiam, beneficium et honorem.
Item, statuimus quod si quis miles magnus vel ingenuus quantumlibet, vel alius nobilis, sive de majoribus sive minoribus, interfecerit hominem in via, vel camino, vel in villa, vel in alio loco quolibet ropaverit, percusserit, vel detinuerit sive justa causa et manifesta, nisi prius fuerit inimicus suus ab eo diffidatus, secundum quod dictum est, fiat de eo justitia corporalis, si talis fuerit quod de eo debeat fieri personalis. Si vero talis sit, quod non debeat puniri in persona, nos debemus eum capi facere, et captum detinere dum voluerimus, ad voluntatem et mercedem nostram, sed hoc totum sit judicialiter factum.
De aliis vero hominibus quibuslibet qui sunt raptores vel malefactores, statuimus, quod infurcentur, vel fiat de eis justitia corporalis, vel perdant omnia bona sua, vel de toto regno penitus expellantur sine spe redeundi, sicut tamen judicatum fuerit a justitia nostro de civitate, vel loco ubi captus vel detentus fuerit constituta. Sed manifestus latro vel raptor, qui cum furto vel rapina inveniatur, statim non expectato mandato, vel judicio, infurcetur.
Item, statuimus, quod nullus pignoret in camino vel extra caminum aliquem suum debitorem, vel fideiussorem, vel alium quemlibet aliqua ratione vel causa, sed in villam coram testibus secundum forum Aragonum, et teneat pignora de manifesto sine diminutione.
Item, statuimus quod nullus mercator extraneus pignoretur, vel detineatur in villa, vel extra villam, nisi personaliter fuerit obligatus, vel pro alio fuerit fideiussor, vel nisi fatiga iuris inventa fuerit manifeste in villa vel loco unde est mercator, in quibus etiam casibus in villa, et coram testibus pignoretur, et teneat pignora capiens sine diminutione de manifesto.
Item, statuimus, quod nullus emat, vel in pignore, vel alio modo scienter recipiat rem furatam vel raptam, vel forciatam, sed merinus, çalmedina, vel jurati, vel patiarii, vel homines civitatis vel loci in quem res ipsa ducetur, eam recuperent, et sine precio domino suo reddant, ipsum qui eam asportaverit retinentes, et nisi juvent dominum illius rei recuperare eam, et latronem capere, vel raptorem, rem illam teneantur de suo proprio, domino emendare et de raptore et fure dimisso stent mandato nostro.
Item, statuimus, quod omnes vassalli nostri, et singuli sint salvi et securi in civitatibus et extra civitates, et per omnia loca regni nostri, et dominii, et si qui eos offenderit in personis, omnes de civitate, vel loco illo, et alii fideles nostri eos juvent viriliter et defendant.
Item, statuimus, quod omnes barones, nobiles, milites, concilia, juncte, et populi universi teneantur sequi paciarios super his pro tempore constitutos, contra pacis et statutorum predictorum violatores, qui omnes viriliter insurgant contra malefactores armata manu, facturi quodcunque malum poterint in personis, et rebus mobilibus et immobilibus universis ipsius malefactoris et valitorum suorum, quod malum vel damnum nullo tempore eis emendetur. Miles autem qui secutus non fuerit paciarios pro defendenda pace, peitet viginti solidos, et pedonus decem.
Hec supradicta omnia et singula constituimus, et mandamus firmiter observari, salva tregua quam dedimus inter barones et nobiles regni nostri.
Item, statuimus quod omnes qui fuerint de etate quatuordecim annorum, et amplius, tam nobiles quam cives hanc pacem jurent, quam qui iurare noluerint, de pace et tregua penitus expellantur, et paciarii cum junctis et populis contra ipsos insurgant viriliter et potenter excomunicationi venerabilium patrum S. Tarraconensis archiepiscopus et G. Oscensis episcopus, subjacentes.
Nos autem, S. Dei gratia Tarraconensis archiepiscopus, et G. Oscensis episcopus, hanc pacem salvo nostro ordine juramus, et excommunicationis sententiam injungimus omnibus qui istam pacem tenere, et sequi noluerint vel jurare.
Statuimus autem paciarios huius pacis et executores citra Iberum, dilectos nostros A. de Focibus, majordomum Aragonum, R. de Liçana, et ultra Iberum, B. de Alagone et A. de Luna.
Quod est actum die mercurii secunda mensis julii Era M. CC. LXV.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000144

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I