Carta decimarum de Nullis et homagii nobilis Guillermi de Montecateno.
Noverint universi, quod nos Pontius, Dei gratia episcopus, et Guillermus, prior, et totum capitulum ecclesie dertusensis, per nos et successores nostros, cum hoc presenti publico instrumento perpetuo valituro; attendentes amorem, affectum et bonam voluntatem quam vos, nobilis Guillermus de Montecateno erga nos et ecclesiam nostram habetis, et cotidie ostenditis per effectum, removendo inimicos crucis Christi de locis que olim tenuerunt diucius occupatas, et inducendo ac populando ibidem christianos, ad honorem Dei et tocius christianitatis; idcirco damus et concedimus vobis et successoribus vestris, in perpetuum, medietatem omnium decimarum castri de Nublis et terminorum suorum. Ita quod vos detis opera bona fide ad populandum christianos in terminis dicti castri, a quibus dari et solvi faciatis fideliter nobis et vobis decimas de omnibus rebus de quibus decime dari debent.
Predictam autem medietatem omnium decimarum damus et concedimus vobis, et successoribus vestris, sub hoc pacto et conditione quod eam vos et successores vestri per nos et ecclesiam nostram habeatis, percipiatis, teneatis et possideatis, et homagium vos et successores vestris nobis et successoribus nostris ac ecclesie nostre, per medietate predicta decimarum faciatis, ac nos et ecclesiam nostram ac iura nostra pro posse vestro ubique defendatis et custodiatis ac manuteneatis bona fide.
Aliam vero medietatem nobis et ecclesie nostre perpetuo retinemus.
Volumus preterea quod decime supradicte per comunes baiulus nostros et vestros, in unum locum fideliter congregentur et postmodum inter nos et vos per medium dividantur.
Et baiulus vester, qui pro vobis ad colligendas decimas fuerit constitutus, nobis fidem faciat, quod eas fideliter congreget et colligat.
Baiulus vero noster vobis fidem similiter faciat, quod bona fide colligat decimas supradictas.
Nos vero Guillermus de Montecatano supradictis, recipientes donationem decimarum supradictam, sub pactis et conditionibus supradictis, vobis domino episcopo et ecclesie vestre homagium pro predicta medietate decimarum facimus in presenti, et volumus et concedimus atque promitimus, per nos et successores nostros, in perpetuum, vobis ecclesie vestre et successoribus vestris facere homagium, cum a vobis fuerimus requisiti; et vos et ecclesiam vestram ac bona vestra ubique defendere et manutenere fideliter pro posse nostro, et quod primicias dari faciemus ecclesie sue, et ecclesiis dicti castri et terminorum suorum, a populatoribus castri iamdicti et terminorum suorum. Et si in termino dicti castri aliqui sarraceni remanserint, promitimus vobis dare medietatem decimarum omnium fructum et redditum, qui de terra provenint et exierint, quod nos per vos perceperimus et habuerimus a sarracenis.
Reliqua vero medietas penes nos remaneat ex donatione et concessione vestra.
Quod est actum XIII kalendas marcii anno Domini Mº CCº quinquagessimo.
Ego Poncius, dertusensi episcopus subscribo +
Sig+num G. Poncius.
Ego Laurentius, prior claustralis, subscribo +
Ego Poncius de Ulmo, infirmarius Dertuse, subscribo.
Sig+num Guillermi de Tamarito, canonicus dertusensis.
Sig+num Guillermi, canonici et presbiteri.
Sig+num Raymundi de Taliata, dertusensis canonici.
Sig+num Bernardi, precentoris Dertuse.
Sig+num Petri de Podio, dertusensis camerarii.
Sig+num Arnaldi, dertusensis.
Sig+num Guillermi de Montecatano, nos qui hec laudamus et firmamus.
Sig+num Gaucerandi de Montecatano.
Sig+num Bartholomei Augurari.
Sig+num Raimundi Garcie, testium.
Sig+num Petri de Tamarito, notarii Dertuse, qui hoc scripsit et signum sacriste predicti mandato fecit die et anno prenotatis.