Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1244, març 23. Culla
Carta pobla de Culla, atorgada per Guillem d'Anglesola i la seua esposa Constança d'Alagó, a fur de Saragossa
Arxiu Municipal de Culla. Signatura B-3. Còpia autoritzada de 1374 en pergamí
Garcia Sanz, Arcadi - Garcia Edo, Vicent. "La carta de població de Culla". Imatge de Culla. 1994, pp. 64-68

Hoc est transllatum bene et fideliter factum in locho de Cuylla, XX die mensis febroary anno a Nativitate Domini Mº CCCº LXXº quarto, sumptum a quodam instrumento publico domini Guillermi d'Angullarya et Constancia, eius uxoris, tenor cuius sequitur in hunc modum:
In Dei nomine.
Sit omnibus manifestum, quod nos Guillermus de Angularia et Constancia uxor eius, ambo insimul, per nos et omnes nostros presentes atque futuros,damus et concedimus ac in presenti tradimus vobis, Simoni de Culla et Guillermo Berenguer, nunch et in perpetuum ad populandum, videlicet locum nostrum de Culla cum omnibus suis terminis, qui dividantur ad sexaginta populatores, ad decimam et primiciam tantum.
Termini vero dicti loci, sic determinatur et confrontatur: de podio de Moncatil vadit directe ad baranchum del Mançanar, et intrat ad rivum qui descendit dels Albers. Et de dicto rivo vadit et ferit in rivum Sichum. Et rivum rivum vel cursum vadit ad terminum de Alcalaten, et dividit cum termino de Vilafames. Et intrat ad ramblam de Carbonera, et dividit cum termino de la Serra. Et ramblam in sursum dividit cum termino de Ares. Et ascendit in serra de Foveis, et vadit directe a Mochellos. Et de Mochellos ascendit directe in dicto podio de Moncatil.
Sich predicte afrontaciones includunt et determinant per circuhitum, sic damus et concedimus vobis et dictis populatoribus et vestris, presentibus et futuris, nunch et in perpetuum ad populandum dictum locum nostrum de Culla, sub tali tamen pacto et condicione quod sitis populati semper ad bonos foros, usos, consuetudines et privilegia civitatis Cesarauguste, que modo habet aut deinceps habuerit quolibet modo vel ratione.
Etiam volumus et concedimus vobis et dictis populatoribus nostris, presentibus et futuris, quod in unoquoque anno possitis semper eligere justiciam, juratos, et omnes alios officiales, quos eligere volueritis in dicto loco, et ponere ibi fabros et carnifices ad voluntatem vestram, prout vobis videbitur, mandato alio nostro in aliquo non expectato.
Judex tamen, qui pro tempore fuerit in dicto loco, teneatur terminare omnes causas, tam civiles quam criminales, que advenerint in dicto loco et terminis suis, iuxta forum Cesarauguste.
Verumtamen, si aliquis vicinus aut habitator dicti loci fuerit gravatus de sentencia aliqua, lata per justiciam dicti loci, aut de aliquo injusto mandato nostro sibi facto, possit apellare et suam apellationem emitere versus justiciam Aragonum vel çalmedinam Cesarauguste, sine aliquo contradicto nostro et succesorum nostrum.
Etiam volumus et concedimus, quod infra terminos dicti loci possitis facere defesas et bovalares, ad opus bestiari vestri et populatorum predictorum, presencium et futurorum.
Sic damus vobis et vestris succesoribus dictum locum, ad populandum, cum omnibus terminis suis, venacionibus, fustibus, lapidibus, aquis, arboribus, paschuis, erbis, erbaticis, montaneis seu vero montibus, et cum omnibus terris cultis et incultis, franche, libere et quiete, ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas, sine aliqua exactione et servicio seu quantitate, ut dicti populatores presentes atque futuri teneamini nobis seu aliqui nostrorum, aut successores nostros, solvere atque dare aliquo tempore.
Exceptis tamen quod retinemus nobis et successoribus nostris, in dictis populatoribus presentibus et futuris, habitantibus et habitaturis in villa et terminis dicti loci, juramentum fidelitatis et legalitatis. Quod juramentum teneamini nobis et dictis successoribus nostris reddere et prestare, quandocumque nobis placuerit.
Et teneamini nobis et sancte matri Eclesie solvere atque dare decimam, ut est asuetum, in civitate Cesarauguste.
Etiam, volumus ac concedimus vobis, dictis populatoribus et vestris, presentibus et futuris, quod habeatis et accipiatis semper et in secula seculorum, primiciam dicti loci et terminorum suorum, ad reparacionem eclesiam et murorum dicti loci.
Et unquam ab eadem teneamini nobis vel successoribus nostris, presentibus et futuris, reddere compotum aliquod seu rationem.
Retinemus etiam in dicto loco et suis terminis, molendina et molendinaria atque furnos, tamen propter hoc non intendimus quod unusquisque vestrum non possit quoquere ad suum larem panem decentem cum sibi placuerit.
Et hec omnia predicta et singula, ut superius sunt contenta, damus et concedimus vobis, dictis populatoribus presentibus et futuris, prout melius ac utilius dici et intelligi possunt, ad bonum et sanum intellectum et comodum vestri et vestrorum.
Et ut hec omnia majori gaudeant firmitate, ambo insimul, per nos et omnes nostros presentes ac futuros, juramus per Deum ac super sacrosancta quatuor evangelia omnia predita et singula attendere firmiter ac observare, et non in aliquo deficere, sich Deus nos adjuvet et hec sancta quatuor evangelia a nobis et manibus nostris corporaliter tacta.
Et nos, predictus Guillermus de Angularia, qui in testimonio premissorum presentem cartam sigillo nostro pendenti duximus roborandam.
Quod est actum in Culla, X kalendas aprilis, anno Domini millesimo CCº XXXXº IIIº.
Sig+num Guillermi de Angularia. Sig+num Constancie eius uxoris, qui hec laudamus et concedimus, testesque firmare rogamus.
Sig+num Simonis de Culla. Sig+num Guillermi Berenguer, populatorum predictorum.
Sig+num Bernardi de Guimera, militis. Sig+num Berengarii d'Orpinell, militis. Sig+num Raymundi de Canet. Sig+num Petri Roig, testium.
Sig+num Dominici Petri, abbatis de Benaçal, qui hanc cartam scribi fecit, clausit et signavit.
Se+nyal de.l honrat en Guiamó Biota, justícia del loch de Culla, qui vist e regonegut l'original de la present carta, en lo present tresllat la sua acturitat e decret prestà e donà a mí, notari dejús scrit, de la mia pròpia mà scriure ffeu, en presència d'en Pasqual Simó, veý de Benaçal, e en Berthomeu Angevý, e en Domingo Miralles, fill d'en Pere, vehyns de Culla.
Se+nyal de mi, en Jachme Gargil, notari públich per actoritat del senyor rey d'Aragó, e per tota la terra e senyoria sua, qui en lo present treballat per testimoni m·i scriví.
Sen+yal de mi, en Jacme Ros, per aucturitat real notari públich, per tota la terra e senyoria del senyor rey, qui en lo present traslat per testimoni dejús me scriví.
Se+nyal de mi, en Pere Miralles, notari públich de Culla, qui lo present tresllat per manament del desús dit honrat justícia, de la mia pròpia ma scrivý ab sobreposat en lo XXVIèn recgló, que diu "abbatis", e bé e fellment ab lo horiginal de aquell comprový e cloý en lo loch e dia e ayn en lo primer recgló contenguts.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000312

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I