Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1262, octubre 22. València
Testament de Ferran Pérez, fill d'Abu Said
Arxiu de la Catedral de València. Pergamí 5013. Original
Transcripció del document en 1988 a partir del manuscrit de referència. Pendent de revisió

Quia morientium vota repetita vice non redeunt, merito quidem dum corpus animam comitatur, pura debent indagatione finiri, ut sic deliberate mentis donum testatorum obtineat et rudis evitet lubricam voluntatis.
Ideoque in Dei nomine, ego Ferrandus Petri, filius Açeit Abozeyt, gravi infirmitate detentus de qua mori timeo, timens penas inferni et cupiens venire ad gaudia paradisi, tamen in meo pleno sensu et memoria integra ac loquela, meum facio atque condo testamentum, in quo pono et eligo manumissores meos scilicet dominum fratrem A. Dei gratia episcopum valentinum, et dominum Gondisalbum Petri archidiaconum valentinum, et Petri Sancii de Calatajub militem, quos in Deum karitative deprecor, ut si me mori contigerit, antequam aliud faciam seu condam testamentum, quod ipsi distribuant dividant ac largiantur omnia bona mea, sedentia et moventia, absque eorum damno, prout inferius fuerit ordinatum.
In primis eligo sepulturam meam in ecclesia sancte Marie sedis Valentie, et dimitto ibi pro quadam cappella construenda CCC morabatinos. Ita quod sepultura mea sit in illa eadem capella, et quod funera mea compleantur et fiant honorifice, et quod ponantur runc in dicta die super me purpura, de qua fiat casulla ad opus capellani qui pro anima mea quotidie celebraverit missam in dicta capella. Et volo et mando quod in dicta capella constituatur unus capellanus qui cotidie celebret missam de requiem, illis vero diebus quibus celebrare debeat, pro anima mea et parentum meorum, aliis vero diebus celebret missam beate virginis Marie, et fiat commemoratio in canone de anima mea. Ad cuius vero institutionem dimitto tria millia et quingentos solidos regalium Valencie, de quibus emantur redditus ad cognitionem uxore mee domine Taresia et manumissorum meorum, de quibus redditibus capellanus qui pro tempore ibi fuerit possit de dictis redditibus deducere vitam suam.
Item, volo et mando quod domna Teresia, uxor mea, et successores sui, habeant ius patronatus in presentationem capellani ad capellaniam predictam.
Item, dimitto capitulo valentino, si exierit ad processionem ad corpus meum sepeliendum, centum solidos.
Item, dimitto unicuique capellanorum qui interfuerit corpori meo sepeliendum et missam celebraverit XII denarios.
Item, volo et mando quod infra novenarium obitus mei, centum pauperes induantur et aliis centum detur ad comedendum.
Item, dimitto mille solidos regalium, que quibus ematur hereditas, ut de redditibus illius hereditatis fiat quolibet anno anniversarium, quod celebretur in illa eadem capella pro anima mea et remissionem peccatorum meorum. Et etiam volo et mando et firmiter statuo in perpetuum, quod domina Teresia, uxor mea, teneat dictam hereditatem et accipiat redditus, et quod de illis faciat fieri illud aniversarium in vita sua. Post mortem vero suam, teneat ille vel illa dictam hereditatem et redditos inde venientes, cui ipsa comisserit, et ipse vel ipsa vel successores eorum semper teneantur ad dictum aniversarium faciendum et complendum quolibet anno una vice.
Item, dimitto pauperibus verecundantibus CC solidos regalium, quos eis dividantur ad cognitionem fratris Gomecii confesoris mei, et gardiani valentini Fratrum Minorum qui pro tempore fuerit, et uxoris mee domine Taresie.
Item, volo et mando quod statim post mortem meam traddatur matri mee domine Marie Ferdinandi, Torralba de Vilamalur, cum omnibus iuribus suis, terminis et pertinenciis universis, sicut melius dici potest et intelligi, ad omnem suam voluntatem faciendam, tam in vita quam in morte, sine vinculo et contradictione alicuius persone.
Item, dimitto patri meo Çeit Abozeyt, nepoti de Miralmomenino, ratione legitime sibi pertinenti in bonis meis secundum forum Valentie, castrum de Ayodar cum omnibus iuribus suis, terminis et pertinentiis, ad omnes suas voluntates omni tempore faciendas.
Item, dimitto Sancie Xameniz, filie Blasci Eximenis, nepoti mee, turrem de Argelita cum omnibus iuribus suis, terminis et pertinenciis universis.
Item, dimitto Taresie Ximeni, nepti mee, filie antedicti Blasci Xameniz, castrum de Buynegre, cum omnibus iuribus suis et terminis et pertinentiis atque proprietatibus universis, exceptata turrim de Argelita.
In hunc modum et sub hac conditione quod si de castro de Ayodar satisfactum fuerit patri meo Çeit Abozeyt, ratione legitime quam habere debet in bonis meis secundum forum Valentie, quod antedicte neptes mee habeant castrum de Buynegre et turrim de Argelita, ut supradictum est, pro eis legavi sine vinculo et contradictione alicuius persone, ad omnes earum voluntates omni tempore faciendas. Tamen si patri meo Çeit Abozeyt antedicto, non fuerit sibi satisfactum in sua legitima, ut superius eam sibi assignavi, satisfiat ei in residuo dicte legitimi sibi pertinente in bonis meis in istis duobus locis, videlicet de Buynegre et de Argelita, ita quod in residuo ordinationis mee in nullo contradicatur.
Item, volo et mando et expresso confirmo irrevocabiliter illam donationem integriter quam feci integriter de castro et villa de Villamarxant et terminis suis et iuribus, uxori mee domine Taresie, prout in instrumenti sibi facto per manum Arnaldi de Jacqua notarii publici Valentie melius et plenius continetur, quod habeat villam de Villamarxant cum omnibus suis iuribus, terminis et proprietatibus et pertinentiis suis universis, sicut ipsam melius habeo et habere debeo aliquo modo vel aliqua ratione, aliquo casu, ad omnes suas voluntates omni tempore faciendas, sine aliquo vinculo et contradictione alicuius persone, sicud in testamento alio a me facto cum juramento et tactis sacrosanctis Dei euvangelis, in hoc casu istius donationis predicte sibi melius et plenius donavi et asignavi, ut in ipso melius et plenius continetur. Volo insuper et expresse confirmo et mando, quod donatio ista sit firma et stabilis nunc et semper, tam pro isto testamento quam pro alio prius a me facto, non intendens in aliquo tamen ex certa scientia et memoria bona et sana voluntate propria, aliud testamentum prius a me conditum, in hoc capitulo dicte donationis revocare, immo ipsum in hoc casu confirmo sicud melius dici potest et intelligi, ad omnem bonum et sanum intellectum sui et suorum. Et quod pater meus antedictus quamvis sibi satisfactum non esset in sua legitima, in illis locis in quibus eam sibi assignavi, volo et mando atque firmiter statuo, quod non possit aliquid petere in villa et castro sive terminis de Villamarxant, ratione defectus legitime antedicte.
Item, dimitto sibi totam cameram suam, integriter, francham et liberam.
Dimitto etiam nutrici mee domine Menga Martin C solidos.
Item, dimitto Michaeli Lopiç vassallo meo CC solidos regalium.
Item, dimitto Eliesende, filie Peironi carnificis CC solidos regalium.
Item, volo et mando quod de bonis meis, in remissionem peccatorum meorum, fiat dormitorium in domo fratrum Minorum Valencie, ut rogent semper Dominum pro anima mea, ad quem construendum atque hedificandum dimitto tria millia solidos regalium Valencie.
Item, dimitto Cecilie nutrici mee CCC solidos regalium.
Item, dimitto duobus pontibus civitatis Valencie, cuique L solidos regalium.
Item, dimitto operi fratrum Predicatorum Valentie quinquaginta solidos regalium.
Item, et operi fratrum Penitencie Valencie, L solidos regalium.
Item, et operi sancte Elisabet Valentie, centum solidos regalium.
Item, operi sancte Marie Magdalene Valentie, XL solidos regalium.
Et monasterio dominarum sancte Agnetis de Calatajub dimitto mille solidos regalium.
Item, dimitto ospitali sancti Vicentii Valentie, opus pauperum, quinquaginta solidos regalium.
Item, dimitto operi sancte Marie de Podio, quinquaginta solidos regalium.
Et operi sancti Bernardi Algezire XX solidos regalium.
Et operi sancti Felicis Xative XX solidos regalium.
Item, dimitto Bernardone, filie Bernardi Busqueti, mille solidos regalium.
Item, dimitto Fortunii Sancii et filiabus suis mille solidos regalium.
Item, dimitto Joanni Xameniz, alcaido de Villamalur, CC solidos regalium.
Item, dimitto Diego consanguineo Ruiz Periz de Miracle CC solidos regalium.
Item, dimitto Garcia Lopiç, consanguineo Lupi de Xiverre, XX solidos regalium.
Item, dimitto Martino Garcez, fratri uxoris mee predicte, CC solidos regalium.
Item, dimitto Garciolo et Raimundo, nutricis mei, cuique CC solidos.
Dimitto etiam Marie Martin, nutrici mee, CC solidos regalium.
Item, dimitto matri Cecilie et domine Marie, quinquaginta solidos pro indumentis.
Item, dimitto fratris Gomicio, cognato meo, pro libris, octingentos solidos regalium.
Et ad omnia ista supradicta persolvenda, et debita el injurias meas restituendas, volo et mando et firmiter statuo quod castrum de Villamalur et Vilafaleva, cum omnibus suis iuribus et pertinenciis universis, sicud melius dici potest et intelligi, vendantur per manumissores meos antedictos, exceptata tamen Torralba cum illis terminis quos modo possidet et habet, quam scilicet Torralbam cum predictis terminis dimitto matri mee predicte, sicut supradixi.
Et ut omnia ista que dicta sunt assignata et legata, etsi que aliqua alia debita apparuerint seu injuria, bene compleantur secundum voluntatem meam, volo et mando et irrevocabiliter statuo quod manumissores mei supradicti semper in predictis omnibus procedant de voluntate et consilio fratris Gomicii cognati mei, et confessoris et guardiani fratrum Minorum Valentie, et uxoris mee domine Teresia, quibus specialiter animam meam commissi.
Item, volo et mando quod Taresia uxor mea teneat castra de Villamalur et de Villafaleva a die obitus mei quousque vendantur per manumissores meos antedictus, et alcaydus qui nunc est vel tunc fuerit in die obitus mei hoc firmiter complere et attendere teneatur. Et quomodo dicta castra de Villamalur et de Villafaleva vendita fuerit per dictos manumissores, denarii habiti seu recepti vel qui percipi debuerint pro precio dictorum castrorum, sint et remaneant in potestate uxoris mee quousque postea distribuantur, prout supra ordinavit. Et dicta uxor mea domina Teresia, sine fraude et machinatione, teneatur reddere et deliberare dicta castra emptori seu emptoribus eorundem castrorum tantum. Et completis omnibus supradictis sicut ego ordinavi, et superius est notatum in meo bono sensu et memoria integriter, si qua aliqua alia remanserint ad dividendum, distribuantur in piis causis secundum arbitrium et consilium dicti fratris Gomecii et gardiani fratrum Minorum Valentie, et domine Teresie uxoris mee supradicte.
Hoc autem meum testamentum et nisi voluerit iure testamenti vel ultime mee voluntatis, volo ipsum valere iure codicillorum.
Quod est actum Valencie, XIº kalendas novembris anno Incarnationis Domini Mº CCº sexsagesimo secundo.
Sig+num Ferrandi Petri, filii Açeit Abozeit predicti, qui hec omnia laudavit et firmavit, et iussit sibi scribi ut superius, de verbo ad verbum, est scriptum.
Sig+num fratris A. Dei gratia episcopi valentini. Sig+num Gondisalvi Petri archidiacono valentini. Sig+num Eximinii de Tovia militis. Sig+num Petri Sancii de Calataiubo milites, manumissorum supradictorum, qui hoc firmant.
Testes huius rei sunt Guillermus Raimundi de Dertusa, civis Valentie, Johannes d'Estada, Dominicus Gilabert, Bartholomeus de Ossal et Bernardus de Busqueto.
Sig+num Raimundi Maçane, notarii publici Valencie qui hec scripsit die et anno prefixis atque loco.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000348

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I