In Christi nomine et eius gratia.
Sit manifestum omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, quod ego Petri Ladron de vidaure, cum voluntate et concessione domini Ladronis, patris mei, et concessione et voluntate Sancii de las Cellas, germani mei, bono corde et spontanea voluntate et cum carta in perpetuum valitura dono et concedo et assigno vobis domine Sancie Guillermi, dilecti uxori mee, pro dotibus et per arras vestras, castellum meum et villam de Aras, et castellum meum de Foz Calanda, et omnem hereditatem meam que habeo in villa de Ayerbe et in suis terminis, et omnem hereditatem meam que habeo in villa de Sobradiel et in suis terminis.
Predicta castella et villas d'Aras et de Foz Calanda, et dictas hereditates de Ayerbe et de Sobradiel integre dono et concedo et asigno vobis pro dotibus et per arras vestras cum universis terminis suis, tam heremis quam populatis, et cum omnibus iuribus et pertinenciis suis que dictis castillis et villis et dictis hereditatibus pertinent vel modo aliquo pertinere debent, de celo usque ad abissum, et cum introitibus et exitibus suis, ut habeatis et possideatis totum hoc integre, sicut dictum est, per arras et dotis arras per bonum forum Aragonum sicut uxor debet habere et tenere suas arras et suum ius in bonis mariti sui.
Et inde [.....] sitis firma et secura, dono vobis fidancias de salvetate de predictis dotibus et arras vestras, domini Martinum Lupiz de Bolas et Petrum Martinez de Luna, filium domini Alamandi de Luna, de toto hec attendere et complere sicut firmandum est.
Et nos don Martin Lopiz de Bolas et Petrum Martinez, de predictis dotibus et de arris vestris concedimus et statuimus esse fidancias sicut dictum.
Similiter ego dictus dominus Ladron et ego dictus Sancius de las Cellas, ambo pariter dicta castra vel villas et dictas hereditades quas dictus Petrus Ladron dat et asignat vobis, dicte domine sancie Guillelmi, per arras et pro dotes vestras, laudamus et concedimus ut superius dictum est.
Huius rei testes sunt dominus Garssias Dahe et dominus Petrus Aznarez de Epila.
Facta carta XIIº die introitu mensis febroarii in Era Mª CCª LXXª nona.
Ego ennechus Alfonsi de Pedrola, mandato et concessione omnium predictorum, qui hanc cartam scripsit et per literas divisit.