Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1251, juliol 4. Lleida
Jaume I posa baix la seua protecció el monestir de Rueda i també les seues persones i béns
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Clergat. Pergamins del monestir de Rueda. Carpeta 3754, nº 16. Original
[Huici-Cabanes, 1988, nº 573]. Revisada la transcripció el 25-V-2006 a partir del manuscrit de referència

Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; recipimus et constituimus sub nostra protectione, custodia, emparancia, et in nostro guidatico speciali abbatem et monasterium de Rota, et monachos et fratres eiusdem monasterii, et omnes villas et loca ad dictum monasterium pertinencia, et specialiter villam de Scatron, cum omnibus hominibus in dictis villis et locis habitantibus et habitaturis, et omnia bona dicti monasterii et hominum predictorum, mobilia et inmobilia ubique habita et habenda, eundo, stando et redeundo salve et secure, per omnia loca regnorum et dominationis nostre.
Nullus igitur confidens de nostri gratia vel amore, audeat dictum abbatem villas, loca, vel alios homines supradictos invadere, capere, detinere, impedire, offendere, marchare vel pignorare culpa vel delito alieno, nisi fuerint debitores principales vel fideiussores pro aliis constituti.
Mandantes senioribus, majoribusdomus, vicariis, baiulis, curiis, çavalmedinis, justiciis, juratis et universis aliis subditis et officialibus nostris, presentibus et futuris, quatenus dictum abbatem, monasterium et omnes alios homines et bona eorum, ut superius dictum est, manuteneant, protegant et defendant, et non permittant ab aliquibus molestari ipsis facientibus querelantibus de se justicie complementum.
Quicumque autem contra hunc nostrum guidaticum venire presumpserit, iram et indignacionem nostram et penam quingentorum maravetinorum, se noverit sine remedio incursurum, dampno illato ipsis primitus plenarie restituto.
Datum Ilerde IIII nonas julii anno Mº CCº Lº primo.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000415

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I