Auctoritate legali decretum est ut res donate, si in presenti tradite sunt, nullo modo repetantur a donatore.
Quapropter, in Dei, eterni regis, nomine, ego Petronilla, Dei gratia aragonensis regina et barchinonensis comitissa, uxor que fui venerabilis Raimundi Berengarii, comitis barchinonensis et principis aragonensis, libenti animo et promtissima voluntate, cum consilio et consensu et providencia Ugonis, Dei dignatione terrachonensis archiepiscopi, et Petri, cesaraugustani episcopi, ac Guillelmi, barchinonensis episcopi, et comitis palearensis, atque Petri de Castel Azol, et Deusaiuda, et Petri Ortiz, et Blascho Romeo, et Exemeni de Artosella, et Dodonis de Alchala atque Fortunii Maza et Guillelmi Raimundi, dapiferi, et Guillelmi de Castro Vetulo, et Arberti de Castro Vetulo, aliorumque magnatum, tam aragonensium quam barchinonensium, dono et laudo et concedo tibi, dilecto filio meo Ildefonso, regi aragonensi et comiti barchinonensi, qui in testamento eiusdem viri mei vocaris Raimundus, et omni posteriotati tue omne regnum integriter, civitates quoque et castra, villas et ecclesias et monasteria, terras cultas et heremas, rochas, montes et fortitudines, et aquas, potestates universas, milites et homines, dominationes et senioraticos, tam terrarum quam hominum, et cum omnibus terminis et possessionibus et pertinenciis que ad prephatum regnum Aragonum pertinet, et quocumque modo pertinere debet, et sicut unquam avus et proavus meus melius ipsum regnum Aragonis tenuerunt et habere debuerunt, cum introitibus et exitibus suis integriter, simul cum omnibus augmentationibus et adquisitionibus que, Deo auxiliante, ad prephatum regnum adquirere et habere potueris per omnia et in omnibus, tibi, predicto filio meo Ildefonso regi, omnique posteritati tue trado et solvo et dono, ut melius dici vel nominari poterit humano orde, cum omni sua integritate sine ulla voce et aliqua dominatione inibi a me ullo modo retenta.
Et, ut melius hec mee bone voluntatis donatio firma et stabilis in perpetuum habeatur et teneatur, confirmo propria manu mea et laudo et concedo ordinationem testamenti eiusdem viri mei et ultimam voluntatem suam, sicut idem vir meus, pater tuus, de omni predicto regno et de ceteris statuit et ordinavit in suo testamento, de quo iudicium iureiurando obligatum et corroboratum est a magnatibus suis, ut ordinatio et ultima eius voluntas firma et stabilis nunc et in perpetuum firmiter persistat.
Si autem te mori contingerit sine prole legitima, sequatur ordinatio testamenti eiusdem viri mei, patris tui, inter alios fratres tuos.
Si quis contra hanc huius donationis scripturam ad infringendum venire temptaverit, nullo modo facere possit, sed supradicta omnia in duplo componat, et insuper hoc donum omni tempore sit stabile et firmum.
Actum est hoc in Barchinona XIIII kalendas julii anno Dominice incarnationis M C LXIIII.
Sig+num Petronille, Dei gratia regine aragonensis et comitisse barchinonensis, qui hoc laudo et confirmo et testes firmare rogo.
Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Petrus, Dei gratia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Arnalli Mironis, comitis palearensis. Sig+num Petri de Castel Azol. Sig+num Deiusaiuda. Sig+num Petri Ortiz. Sig+num Blascho Romeo. Sig+num Exemeni de Artosella. Sig+num Dodonis de Alchala. Sig+num Fortunii Maza. Sig+num Guillelmi Raimundi, dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli.
Sig+num Petri de Corron, scriptoris, qui hoc scripsit, cum litteris suprapositis in linea XVI et XVIII die et anno quo supra.