Sicut tempus nunquam est stabile sed fluens defluit, ita quoque ipso cum tempore temporales defluunt actiones; qua propter ad honorem Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen.
Notum sit universis, tam presentibus quam futuris, quos nos frater Hugo de Fullalquerio, Dei gratia magister sancte domus Hospitalis in regno Aragonum et Cathalonie, et castellanus Emposte, habitus pleno consilio, voluntate et delliberatione fratris Guillermi Hugonis, merescalli castri Emposte, et fratris [Dominici] de Antiniana, et fratris Bernardi, comendatoris Dertuse, et fratris Raiscani, comendatoris Cervarie, et fratris Petri de Age, et aliorum quam plurimum fratrum nostrorum, per nos et omnes successores nostros, cum hoc presenti instrumento perpetuo valituro, donamus et in donatione perpetua laudamus et concedimus vobis, Petro de Balaguerio, et vestris, et vobis Bernardo de Podio, fratri quondam Iohannis de Podio, et vestris imperpetuum, duo loca que sunt infra terminos de Cervaria, scilicet vilare de Calig, ubi est quedam piqua petrea iuxta puteum, cum aliis vilaribus et puteis que in circuitu iamdicti vilaris de Ali sunt, sicut per fratrem Raiscani, comendatorem castri Cervarie, mandato nostro vobis aterminatum fuit ut inferius declararur.
Vilare siquidem de Calig aterminatur ab oriente in rivo Sico, a meridie usque ad torrentem ubi apparent rippe rubee versus mare, qui torrens intrat in rivo Sicco; a cierzo afrontat in rivo Sico; a poniente vero affrontat in podio Atalaya, que est versus Cervariam, sicut serra continuatur et aque tempore pluviarum vertuntur et discurrunt.
Vilare autem de Ali affrontat ab oriente in serra versus Calig, ultra torrentem, et vilare de Benigutfur; a meridie autem afrontat in vilare de Beniterey et ultra vilare de Oleya; a circeo affrontat in Petra Parada, ultra torrentes; a poniente vero in aliis montaneis, sicut aque tempore pluviarum discurrunt.
Hec itaque duo loca, scilicet vilare de Calig et vilare de Ali, cum aliis vilaribus et puteis, ut dictum est superius et aterminatum, donamus vobis et vestris et concedimus cum omnibus ingressibus et egressibus, et cum omnibus arboribus et plantis diversorum generum que ibi sunt et erunt, et cum terris cultis et incultis, cum heremis et populatis, garricis et nemoribus, cum aquis, pascuis et ademprivis, cum molinis, fontibus, covis, questiis, et cum trovis et dominio et potestate instituendi homines cuiuslibet nationes sint, exceptis militibus et sanctis.
Ac etiam donamus vobis et vestris predicta loca, cum redditibus et exitibus, cum lignis et cum omnibus sibi undique pertinentiis, ut superius dictum et aterminatum est, et cum omnibus hiis vos et vestros in corporalem possessionem mittimus, et habeatis ita et possideatis vos et vestros, libere et quiete ac absolute, sine aliqua inquietudine et contrarietate alicuius persone.
Et habeatis inde potestatem vendendi, impignorandi et alienandi, et instituendi, cuilibet vobis placuerit, sine aliqua repulsa habita a nobis vel ab alio, exceptibus militibus et sanctis, ut dictum est.
In hominibus, vero, si quis vos vel vestri statueritis infra hos terminos, firmamentum directi et exercitum regalem retinemus, tantum quomodo tamen dominus rex in propria persona fecerit exercitum in Yspaniam, et nos aut comendator ibimus cum eo.
Et promittimus vobis et vestris per nos et omnes fratres Hospitalis, hanc predictam singulariter donationem salvare et deffendere de omni persona, et facere vobis et vestris irrevocabiliter tenere et possidere in sana pace, bona fide et sine enganno imperpetuum. Ita ut vos possitis et vestri inde facere vestram voluntatem, ut dictum est, et quod vos et vestris sitis de hac donatione nobis et domui Hospitalis bona fide, fideles et legales sicut vos nobis melius promisistis.
Dominicaturas autem quas in predictis locis ad proprios usus vestros, et ad vestram propriam laborationem retinueritis, scilicet uterque vestrum et vestri successores ad tria paria bovum, et sic ad VIª paria habeatis, teneatis, possideatis et explectetis secure, potenter, libere et quiete, ad omnes vestras vestrorumque voluntates imperpetuum faciendas, cum arboribus, vineis, et plantis, sine omni gravamine et contrarietate, et sine aliquo exercitu regali et non regali, et quicquid inde facere volueritis, non habita a nobis vel ab alio repulsa faciatis, exceptis militibus et sanctis.
Retinemus autem tantum in nobis et nostris pro dictis dominicaturis, firmamentum directi et fabricam, et fidelitatem in predictis.
Autem locis aliis retinemus furnos, et fabricam, et quintam in hominibus quomodo fecerint nobiscum exercitum regalem predictum.
Et etiam retinemus mensuras mercati, et venationes, in hominibus et populatoribus quos ibi miseritis; ita videlicet quod omnes populatores qui canes et furonem habuerint et tenuerint, dent nobis unum par conillorum cum pellibus, et quartum de porcis, euris, cervis [et] yrcis.
Et nos et nostri successores faciemus vobis et vestris successoribus suppradictam donationem habere, tenere, possidere et explectare inperpetuum, ut dictum est, fide bona et sine enganno.
Predictas siquidem sex pareliatas ad arbitrium boni viri plenissime retineatis, scilicet ad garcatum novum et vetus, quas habeatis, possideatis, teneatis, et explectetis, secure, potenter, sicut vestram bonam adquisitionem, sine aliqua servitute, ita tamen sicut dictum est superius.
Quod est actum IIIIº idus iulii anno Domini Mº CCº XXXº quarto.
Sig+num fratris Hugonis de Fullalquerio, magistri sancte domus Hospitalis in regno Aragonum et Cathalonie, et castellani Emposte.
Sig+num fratris Guillermi Hugonis, merescalli, etc.