Notum sit cunctis quod nos, frater Hugo de Fullalquer, Dei gratia castellanus Emposte humilis, consilio et voluntate fratrum nostrorum, scilicet fratris Raymundi de Ceci, preceptoris Cervarie, et fratris Guigno, et fratris Martini Enogia, damus et concedimus vobis, Petro de Cappellano, et Bernardo Guasch, et Balaguerio de Abella, et Arnaldo de Castrobono, et vestris omnes pariter, totam illam hereditatem cum heremis et populatis, quam preceptoris Cervarie [?] in loco nominato Carrascalium, sicut dividit ab oriente in alia populatione dictum Carrascalium, ab occidente in termino de Xert, a meridie in rivo sicco, et in hereditates sarracenorum, a tertio in termino de Caneto et de Jana.
Sicut ab istis quatuor affrontationibus includunt et terminant, sic damus vobis et vestris et omni posteritate vestre, tali siquidem pacto quod inde detis legitime decimas et primicias omnium bonorum quibus vobis Deus dederit, et faciatis omnibus consuetudinibus que aliis populatoribus de termino Cervarie faciunt, totam dictam universitatem, a celo usque in habissum, vobis et vestris et omni posteritati vestre damus imperpetuum, sicut melius et sanius intelligi potest, ad vestrum vestrorumque bonum intellectum et comodum, salvis tamen directis nostris et domui Hospitali.
Si vero dictam hereditatem vendere et impignorare vel alienare volueritis, possitis facere, exceptis sanctis et militibus et eorum uxoribus.
Et nos prenominati populatores, promittimus vobis, fratri Hugonis de Fullalquer, et aliorum fratrum Hospitali, quod ibi laborabimus et seminabimus et cultivabimus, et casis facimus et ibi habitabimus cum omnibus rebus nostris.
Actum est hoc XVº kalendas madii, anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo et nono.
Sig+num fratris Hugonis de Fullalquer, Dei gratia castellanus Emposte humilis. Sig+num fratris Raymundi de Teris, preceptoris Cervarie. Sig+num fratris Guigno. Sig+num fratris Martini Eneguiz. Sig+num Guillermi Ruffa. Sig+num Bernardi de Orta, testes huius rei.
Petrus Subdelis, qui hoc scripsit mandato fratris Arnaldi, priori Cervarie, die et anno quo suppra.