Sit notum cunctis, quod nos, Johannes de Bruscha, et coniug mea Berengaria, uterque nostrum pro toto, per nos et per omnes nostros, cum hoc publico instrumento perpetualiter valituro, damus et stabilimus vobis, Monteserrato, et Tarascono, en An Falchs, et populatoribus quos ibi miseritis et vestris successoribus et heredibus, imperpetuum, scilicet omnem illum locum de Tirixt ab integro, cum terminis et pertinentiis suis.
Damus vobis et vestris, nos et nostris, in hunc videlicet modum que prefatum locum populetis bene et legitime, nostre voluntati et vestre, ad viginti populatores ibi suficientes, salva tamen nostra quinnonia in omnibus.
Prefatum locum vobis et vestris damus et stabilimus iuribus hereditatoribus, ad bonum forum et consuetudinem civitatis Cesarauguste, in quo ipsum a domino Blascho adquisivi, et fratrum de Calatrave.
Prefatus locus afrontat, de una parte, in termino de Cervaria, ad Rocham Rubeam, et vadit ferire ad serram apud Covas, et pergit serram serram aquam versantem usque in Valletorta, et vadit rivum amunte ad Castellar Gros, et ad terminum de Catino, et vadit serram serram aquam versantem apud Tiryit, et redditur usque in termino de Cervaria, ad Rocham Rubeam.
Sicut a dictis terminis prefatus locus terminatur et afrontatur, sic damus et stabilimus vobis et vestris, cum ingressibus et egressibus suis, secure et potenter, et directis et pertinentiis, et cum aquis et petris, et lignis et saxis, et erbis et fustis, et venationibus et arboribus diversum generum, et pascuis, et cum omnibus melioramentis quos ibi facere poteritis, et cum omnibus que illi loci pertinentibus pertinent et pertinere debent, aliquo modo nec aliqua ratione; in hunc videlicet modo que prefatum locum habeatis, teneatis, posideatis et expletetis.
Ita tamen, que unusquisque predictorum viginti laboratorum per seipsum et sui successori, nobis et nostris successoribus censum ibi faciatis, scilicet unusquisque quinque quarterias frumenti, boni et recepturi ad mensuram Tarrachone, quem nobis et successoribus nostris in perpetuum detis annuatim in festo Sancte Marie augusti, sinne omni missione nostra, in pace et absque omni contradictu, in statuto loco et absque omni alio usatico, et servitute, et fatigua.
Item, que de hoc non eligatis nec proclametis alium dominum nec patronum, nisi nos et successores nostros, et possitis vendere, impignorare, sive quolibet modo alienare, si vobis placuerit, vestris consimilibus, salvo tamen iure et censu nostro et dominatione et fidelitate.
Adhuc etiam retinemus ibi furnos et molendina, et dominationes et iuredictiones et firmamenta, et salva tamen in omnibus nostra fidelitate.
Et vos et vestri sitis nobis legales et fideles in omnibus, et nos et nostri erimus inde legales actores et defenssores contra omnes personas, et predicta omnia facere, habere, tenere et posidere in pace.
Insuper volumus et mandamus quod decimam detis fratribus Calatrave, bene et legaliter, deinde aliquod non teneamini illis dare nec facere, nisi nobis et successoribus nostris, ut superius prenotatur.
Quod est actum idus septembris anno Domini millesimo CCº XLº quinto.
Sig+num Johannis de Bruscha. Sig+num Berengarie, coniugis sue, qui hec concedimus et rogamus scribi et firmari.
Sig+num Johannis. Sig+num Guillelme, filii eorum, firmancium. Sig+num Galliani. Sig+num Guillermi Guitardi. Sig+num Petri Gaucii, testium.
Raymundus de Pegueroles, notarius publicus, hec scripsi et hoc sig+num fecit, die et anno prenotatis, cum litteris supprapositis in IIIIª linea.