Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1276, juny 27. Xàtiva
L'infant Pere d'Aragó dicta les condicions per al manteniment de la població musulmana als llocs de la Serra d'Eslida, després de la revolta general d'eixe any
Edició d'Enric Guinot Rodríguez. Les cartes de poblament medievals valencianes. València 1991, pp. 351-352

Noverint universi quod nos, infans Petrus, et cetera.
Concedimus vobis toti aljame sarracenorum de Eslida, quod remaneatis in domibus et hereditatibus et possessionibus quas habere consuevistis in Eslida, et populetis vos et omnis posteritas vestra in dicto loco per secula cuncta.
Recipientes vos et omnia bona vestra in nostra commanda et nostro guidatico speciali.
Et teneatis legem vestram; et faciatis orationes vestras in meschitis vestris; et possitis docere filios vestros de vestro Alchorram et aliis libris vestris.
Et possitis facere instrumenta vestra matrimonialia, venditionum et omnium aliorum contractuum in posse vestri alcaydi.
Et alcaldi et alaminus sint de aljama vestra, et eligatur ad cognitionem sarracenorum vestrorum.
Remittentes vobis omnem demandam quam vobis possemus facere, quia fuistis in guerra contra nos.
Et non teneamini solvere nobis vel nostris, aliquid ratione, census et loguerii ville vestre usque in hunc diem.
Et omnis sarraceni qui sunt extra Eslidam possint libere et sub nostro guidatico reverti apud Eslidam, et habere ibi possessiones eorum, secundum quod habere consuevistis.
Et vos et vestri teneamini dare nobis et nostris decimam panis, olei, et omnium aliorum fructuum, exceptis ficubus et uvis que sunt in letonariis, et aliis arboribus et ortaliciis que fiant ad opus comedendi. De illa tamen ortalicia que vendetur similiter teneamini dare decimam.
Preterea, teneamini dare nobis et nostris quolibet anno quadringentos bisancios, videlicet pro quolibet bisancio III solidos et dimidium regalium Valentie, de quibus solvatis nobis quolibet anno CCos. bisancios in mense augusti, et alios ducentos bisancios in mense octubris. Et vobis dantibus nobis dictos CCCCos bisancios et decimam superius nominatam, non teneamini nobis dare vobis vel vestris aliud censum, servitium vel peitam, nec aliquam aliam exactionem.
Nisi in dicto castro corruerint muri, vel si contigerit aliquid operari in dicto muro, teneamini iuvare alcaidum dicti castri in dicto opere.
Preterea, apportetis qualibet die ad opus dicti castri duas cargas de lignam et aquam ad habundantiam dicti castri.
Et alcaidi dicti castri non petant vobis ova, gallinas nec aliqua alia servitia seu aldeas in festis Pascarum, nec in nuptiis vestris.
Et possitis decoquere panem vestrum in furnis vestris, sicut consuetum erat tempore sarracenorum.
Et quod aliquis non possit vos compellere ad balneandum, ni secundum quod vobis placuerit.
Et si aliquis vestrum vellet transferre se in alium locum, causa habitandi, possit hoc facere libere sine aliqua contradictione, et vendere hereditatem quam habuit in Eslida aliis sarracenis.
Et habeatis preterea alchaream de Guairaga sicut consuevistis habere.
Et hereditates meschitarum sint de meschitis sicut consueverunt esse tempore sarracenorum.
Et possit unus vestrum hereditare alium secundum legem vestram.
Preterea concedimus vobis, quod alcharie de Beata, et de Lauret, et de Ayn, et de Beyhu, sin de cetero ad consuetudinem de Eslida.
Datum Exative, Vº kalendas julii, anno Domini Mº CCº LXXº sexto.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000709

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I