Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1230, setembre 22. Mallorca
Jaume I fa donació als homes de Lleida d'un carrer a la ciutat de Mallorca, prop del portal d'Alcofol
Palma de Mallorca. Arxiu del Reial Patrimoni. Pergamí 130
J. Vich Salom / J. Muntaner Bujosa. Documenta regni Maioricarum. Mallorca 1945, p. 9. Transcripció efectuada l'any 1999, amb variants formals, a partir de l'edició citada

Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispessulani; cum presenti carta per nos et omnes heredes ac successores nostros, damus, concedimus et laudamus per proprium alodium liberum atque franchum vobis, dilectis et fidelibus nostris Bernardo Moliner, Petro Scriptori et Dominico Clavello, ac aliis hominibus Ilerde qui ibi voluerint habitare, totam illam carrariam que est in civitate Maioricarum apud portam de Alcofol, sicut afrontat de una parte in via publica aque exit de civitate per portam supradictam, et vadit recta linea usque ad portallum de Barranco; ita quod omnes domus que afrontant in ipsa carraria usque in aliam viam ortorum versus murum continuantur ibi et alie domus ex alio latere habeatis, sicut aparuit in ipsa via publica, et afrontat retro in domibus hominum Barchinone que sunt inter ipsas domos vestras et viam de Avicalapad, habeatis, teneatis, possideatis et expletetis perpetuo francham et liberam, a celo usque in abissum, cum introitibus et exitibus et pertinenciis suis universis, ad dandum, vendendum, impignorandum et alienandum, et ad omnes vestras voluntates et vestrorum cuicumque volueritis faciendas, exceptis militibus atque sanctis. Et possitis predictam carrariam et domus eiusdem stabilire, donare et assignare hominibus Ilerde qui ibi voluerint habitare.
Mandantes vicariis, baiulis et locum nostrum tenentibus et aliis nostris subditis universis, tam presentibus quam futuris, quod hanc nostram donationem firmam habeant et observent et faciant firmiter perpetuo observari, et non contraveniant in aliquo si confidant de nostri gratia et amore.
Datum apud Maioricas X kalendas novembris anno Domini M. CC. tricessimo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispessulani.
Huius rei testes sunt: Ferrarius prepositus tarraconensis, Guillermonus de Montecatano, Raymundus de Caneto, Eximinus de Urrea, Petrus Cornelii, Vallesius de Bergua, Rodericus Eximinus de Luzia, Peregrinus de Castelazol, Petrus de Alcalano, Petrus Maza.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro Guillermo de Sala notario suo, hoc scribi fecit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000927

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I