ABC
Ad noticiam cunctorum perveniat, quod ego Petrus, Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, per me et per omnes successores meos, concedo, laudo, dono, et per presentem scripturam confirmo tibi Arnaldo Palacini et tuis omnibus successoribus, castrum et locum qui vocatur secundum christianos Bos, et secundum sarracenos Vallis Ursera, hoc modo videlicet quod illum locum construatis et populetis, et vos et vestri successores per hereditatem habeatis et possideatis perpetuo; ita tamen quod de illo castello et loco per me et per meos successores regnaturos in regno Aragonis, pacem et guerram contra cunctos faciatis, quandocumque et quocienscumque a me vel a meis tibi vel tuis fuerit dictum et mandatum.
Et etiam quod non prodeat vel exeat malum sive dampnum terre mee et regno meo.
Et si aliquid malum vel raubaria inde exiret, bona fide teneris tu et tui qui dictum castrum habuerint, predictum malum et raubariam restituere et emendare iuxta iudicium curie mee.
Assigno autem et dono terminos huic castello, de Penna Golosa usque ad collatum de Forcatis, et ex alia parte de Penna Golosa usque ad fosas de Meocide, et de fosas de Meocide usque ad rigum Sicum de illa moscarola, et sicut tenet rigus Sicus usque ad focem de campo de Açeneda et de Osea [inctus], sic dono tibi istos terminos totos intus per circuitum apud ipsum castrum.
Predictum autem castrum et locum, cum istis predictis terminis, cum ingressibus et egressibus suis, cum aquis, pascuis, pratis, silvis et nemoribus, heremis et populatis, sicut dictum est, dono et concedo tibi Arnaldo Palatini et tuis omnibus successoribus per hereditatem propriam, predictis conventionibus mihi et meis salvis et retentis integre michi et meis.
Datum apud Turol die dominica prima mensis octubre, per manum Iohannis de Berax, domini regis notarii, et mandato eius scripta, sub era Mª CCª XLª prima.
Signum + Petri regis Aragonum et comitis Barchinone.
Huius rei testes: Berengarius de Attentia senior in Turol, Eximinus de Lusia senior in Sos, Petrus Xemini de Orrea senior in Burgia, Garcia Rumei senior in Calataiub, Bernardus de Castellazolo senior in Ainsa, Petrus Sesse senior in Aranda, Blaschus Rumei senior in Tirasona.
Signum + Iohannis de Berax.