Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1238, agost 25
Guillem de Montcada i l'orde del Temple atorguen la carta de poblament de Vallcanera, en terme de Tortosa
J.M. Font Rius. Cartas de población y franquicia de Cataluña. I. 1969, doc. 275. Transcrivim literalment aquesta versió

Universa negotia mandata litteris ac voce testium ab utroque trahunt inmobiliter firmamentum.
Idcirco, in nomine Iesu-Christi manifestum sit universis presentibus et futuris quod nos Guillermus de Montecathano, consilio et voluntate fratris Rascarus de Coma, comendatoris Dertusae et fratris Geraldus de Cornello, camerarii, et fratris Pelabous et fratris Guillermi de Capinis et aliorum fratrum domus Dertusae, per nos et per dominum Dertusensis cum hoc presenti instrumento inter vivos valituro damus ad censum vobis Stephanie, uxori quondam Alegreti de Linyerola et Bartholomeo et Arnaldo, filiis vestris et vestris cui et quibus volueritis, quendam locum qui vocatur Vallcanera qui est infra terminos Dertusae in montanea de Tres Eres.
Damus, inquam, vobis et vestris dictam Vallem Caneram pro una libra et media piperis censuali tamen, quod vos et vestri vel qui dictam vallem habuerint et tenuerint detis nobis et domino Dertusae singulis annis in festo Nathalis Domini. Affrontat autem dicta Vallcanera de una parte in serra quae est inter istam vallem et Cap de Galls; de secunda in serra de Catinell usque ad congustum predicte Vall canere; de tertia in monte Negrelli sicut aque discurrunt tempore pluviarum versus dictam Vallem Caneram; de quarta vero parte in esquena de canibus et in via publica quae transit per Azucach usque ad carreronum que exiit de valle…., locum qui vocatur Catinell cum omnibus suis pertinentiis.
Omnia autem predicta et singula cum omnibus suis pertinentiis et afrontationibus et terminis damus vobis et vestris cui et quibus volueritis pro dicta una libra et media piperis censuali cum omnibus ingressibus et egressibus et cum omnibus paschuis, erbis, montibus, garrigis, nemoribus, arboribus, venationibus, aquis et cum omnibus lignis et cum omnibus ingressibus et egressibus et cum omnibus paschuis, erbis, montibus, garrigis, nemoribus, arboribus, venationibus, aquis et cum omnibus lignis et cum omnibus melioramentis et suis pertinentiis, et laboretis dicta omnia sicut poteritis melioretis ea.
Et sic habeatis, teneatis et possideatis et expletetis secure potenteer et integre sicut vestram adquissicionem ad faciendum omnes vestras vestrorumque voluntates sicut melius et plenius dici, scribi, intelligi aut excogitari potest ad vestrum commodum et vestrorum.
Preter hec quod si dicta omnia aut aliquam partem eorum vendere vel impignorare volueritis, nobis et domino Dertusae antea, per spatium quinque dierum, scire faciatis volumus ea pro comuni pretio retinere habeamus; sin autem habeatis licite et plenum posse vendendi vel impignorandi cuicumque volueritis preter militibus et sanctis, salvo nostro nostrorumque censu, iure, faticha et dominio.
Et de hoc donativo non eligatis alium dominum neque patronum nisi nos et dominum Dertusae. Et nos et nostri successores faciemus vobis et vestris predicta omnia cum omnibus suis pertinentiis habere, tenere, possidere et expletare contra omnes personas, tamen ut vos et vestri faciatis et compleatis nobis et domino Dertusensi predictum censum et predicta iura prout superius dictum est, sine dolo, et sitis nobis et domino dertuse boni et fideles.
Et volumus quod in omnibus aliis sitis ibi populatores ad bonos mores et consuetudines et statuta civitatis Dertusae.
Et nos Guillermus de Montecatheno, assensu predicti comendatoris et fratrum per nos et per dominum Dertuse et per omnes successores nostros recipimus vos dictam Stephaniam, uxorem quondam Alegreti de Linyerola et Bartholomeum et Arnaldum, filios vestros et omnes successores vestros et familiam vestram et omnia bona vestra presentia et futura sub nostra speciali proteccione securoque ducatu.
Itaque sitis vos cum omnibus bonis vestris salvi et securi infra terminos dertuse et extra terminos et in omni loco dominationis nostre et ómnium amcorum nostrorum.
Sicque nullus audeat vos gravare marchare, detinere, unquam pro alineo debito aut delicto in mari aut in aliqua (sic) dulci vel amara nisi fueritis debitores aut dideiussores manifesti.
Mandamus et baiulis, vicariis, saionibus et submnissis nostris quod vos et omnia bona vestra tamqaum speciali bona nostra ubique manuteneant … (tallat) et defendant et a nullo molestari permittant … (tallat) aut contra presens instrumentum venire acceptaverit iram nostram et amicorum nostrorum se noviter.
Quod est actum octavo Kalendis septembris, anno dfomini millesimo ducentésimo trigésimo octavo.
Sig+num Guillermi de Montechateno. Sig+num fratris Rascarii de Coma, comendatoris Dertuse. Sig+num fratris Guillermi de Cornello, camerarii domus Templi Dertusae. Sig+num fratris Pelabous. Sig`num fratris Guillelmi Capinorum qui hoc firmamus et concedimus et testes firmare rogamus.
Sig+num guillelmi, presbiteri, subscribentis pro testes. Sig+num Bartholomei, acoliti et scolaris domus Templi Dertuse. Sig+num Domini, capellani domini Guillelmi de Montecathano, qui me pro testes subscribo et sig+num meum appono. Sig+num bernardi de Revidana, baiuli de Tortosa qui precepto domini Guillemi de Montecathano hanc cartam firmavit.
Ego frater S. de Pulcro Monte, domorum militiae Templi in Provincia et in quibusdam partibus Ispaniae magister firmo et approbo et ratam habeo donationem supradictam et eam vobis Stephanie, uxori condam Alegreti de Linerola et Bartholomeo et Arnaldo, filiis vestris et vestris cui et quibus volueritis perpetuo, concedo in presentia P. de Orta et G. de Verduno et Bn. De Linerola. Sig+num P. de Orta testis. Ego Guillelmus de Verduno testis hoc firmamento suscribens hoc sig+num pono. Sig+num Bernardi de Linerola, ecclesie sancti Nicholai capellani, subscribentis pro testes.
Sig+num Bernardi Reinardi, diachonus, qui hoc scripsit mandato et precibus guillelmi de Montecathano et fratris Rascari de Coma, comendatoris et aliorum fratrum, cum raso et scripto in nona línea ubi dicitur "omnia".

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001225

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I