Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1232, setembre 1. Barcelona
Jaume I dóna a Pedro de Vera el castell i la vila de Pomar
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Pergamins de Jaume I, nº 469
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Mª de los Desamparados Cabanes Pecourt: Documentos de Jaime I relacionados con Aragón. Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2009, document 35

Manifestum sit cunctis quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et dominus Montispesulani, per nos et successores nostros donamus, concedimus et laudamus vobis, dilecto nostro militi Pedro de Bera et vestris successoribus, in eternum, per propriam hereditatem vestram liberam et francham castrum et villam de Pomar cum omnibus terminis et pertinenciis suis, sicut unquam pertinuerunt ad dictum locum et pertinent vel pertinere debent longe et prope, heremis et populatis, cum pratis, pascuis, herbis, aquis et lignis ut ea omnia habeatis de cetero, teneatis, possideatis et expletetis sicut vestram propriam hereditatem, cum omni pleno seniorivo nostro et racione, sine aliquo retentu nostro quem ibi non facimus ullo modo, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum et ad omnes vestras voluntates perpetuo faciendas, hominibus tantum qui sint de nostro regno.
Hoc tamen retento quod vos et vestri teneatis predictum castrum et villam ad nostram fidelitatem, et retinemus ibi pacem et guerram et quod non exeat inde malum nec dampnum nobis nec terre nostre; quod si forte faceret, emendetis et restituatis illud nobis infra triginta dies, postquam a nobis fueritis requisitus; quod nisi feceritis, habeamus potestatem capiendi et tenendi dictum castrum tandiu, donec illud dampnum habeatis plenarie restitutum.
Et pro hiis omnibus atendendis fideliter semper nobis et nostris, facitis homagium et remanetis vassallum nostrum.
Et ego P[etrus] de Vera, recipiens hanc donacionem a vobis, domino Iacobo rege predicto, facio vobis homagium et remaneo vassallum vestrum pro supradictis omnibus fideliter atendendis.
Datum apud Barchinonam, kalendis septembris anno Domini Mº CCº XXXº secundo, era M. CC. septuagesimo.
Signum + Iacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: dompnus Nuno Sancii. P. Ugo, Empuriarum comes. Assallitus de Gudal. P. Lopiz de Pomar. Suero Melendez. G. de Cardona. R. Berengarii de Ager. Berengarius de Angularia.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini regis pro Petro Sancii, notario suo, hanc cartam scripsit loco, die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001450

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I