Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1213, maig 22. Lleida
Pere II d'Aragó dóna a l'orde del Temple el castell i la vila de Culla, amb tots els seus drets, excepte l'episcopal, quan siga conquerit als musulmans
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Montesa. Pergamins. Carpeta 479, nº 20R. Còpia autoritzada de 1252
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de Martín Alvira Cabrer: Pedro el Católico, rey de Aragón y conde de Barcelona (1196-1213). Institución Fernando el Católico. Zaragoza 2010. Vol. II, document 1511

Cum omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum sit descendens a Patre luminum, et quidquid regibus et principibus acrescit a Deo provenit, ipso dicente: Per me reges regnant" et potentes scribunt iustitiam, merito eorum que per eius gratiam et potentiam regibus et principibus adquiruntur, ad eius speciale obsequium pars debet ab eisdem utilis asignari.
Et quia ipse dixit quod omnia possibilia sunt credenti, et qui confidunt et sperant in eo non fraudantur a desiderio suo, idcirco, in Christi nomine, nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone, de ipsius potentia et virtute necnon et intercessionibus gloriose semper Virginis Marie genitricis eius sperantes, et constanti animo confidentes quod per ministerium nostrum multa loca a sarracenis possessas et ydolis dicata Dei sacrificiis et christiano cultui referantur et reformentur, corde bono et gratuita voluntate, per nos et successores nostros donamus et cum hac presenti publica scriptura concedimus et laudamus domino Deo et beate Marie et vobis fratri Guillelmo Catelli domorum militie Templi in Provincia et quibusdam partibus Hispanie honorando magistro et per vos domui et fratribus milicie Templi, presentibus et futuris, in perpetuum castrum et villam de Cullar, quam cito Deus illum dederit in manibus christianorum, cum omnibus terminis, tenimentis, pertinentiis et appendiciis suis, videlicet a parte Cantavelle usque ad rivum de Truitis; et ex alia parte quantum extenditur Campellus siccus versus Aras, et totum locum nuncupatum Avinaçal, Ruppe de Corvo intus stante; et ex alia parte usque ad Covas de Berig, sicut extenditur et exit ad collatum de Infurcatis; et ex alia parte usque ad Xodos, et inde ad Pinnam Gulosam, toto campo de Arzeda intus stante, sicut rivus siccus ipsum dividit, monte etiam lato intus stante, et sicut inde etiam extenditur et exit ad Scalerolam rivi de Truitis, et cum ingressibus et egressibus suis, cum hominibus et feminis, christianis, mauris atque judeis ibi habitantibus et habitaturis, cum omni iure et dominio nostro, cum cultis et incultis seu heremis, cum omnibus redditibus, proventibus, fructibus et expletis, cum questiis, peytis, pariis, pedidis, toltis, forciis, placitis, firmamentis, caloniis sive iusticiis, cum cenis, censibus, tributis, serviciis, usaticis et omnibus adempriviis, cum aquis et aqueductibus et reductibus, cum rivis, fontibus, pontis et çequiis suis, cum molendinis et furnis, cum nemoribus, silvis, garriciis sive carrascalibus, cum fustibus et lignis, cum ortis et arboribus quorumlibet generum, cum venationibus et piscationibus, cum erbis, pratis, pascuis et pasquariis atque erbaticis, cum montibus et planis, cum cumbis, vallibus et torrentibus, cum ruppibus, petris et glebis, cum inventionibus sive trobis, et etiam cum mesquitiis que ibi sunt, et cum omnibus ecclesiis que ibi, et infra terminos supradictos, construentur et fient vel forte facte sunt, cum hereditatibus et iuribus omnibus mesquitarum, et cum decimis et primiciis, oblationibus et defunctionibus et aliis eclesiarum iuribus universis et ad eas pertinentibus vel pertinere debentibus quoquomodo, salvo tamen iure episcopali, et ad ultimum cum omnibus omnino aliis que ad dictum castrum et villam pertinent et spectant vel pertinere et spectare debent aut possunt aliquo modo, iure vel aliqua ratione.
Hec inquam omnia et singula supradicta vos prenominati magister et successores vestri et fratres militie Templi, presentes et futuri, in perpetuum habeatis, plenarie teneatis, potenter et iure hereditario possideatis, integre et sine omni diminucione in pace per vestram hereditatem propriam, perpetuam, francham, quietam, liberam et inmunem, ad dandum, vendendum, impignorandum, commutandum et aliis quibuslibet modis alienandum et ad omnes alias vestras voluntates inde libere faciendas, sine vinculo et contradiccione cuiuslibet persone, per secula cuncta, sicut melius, plenius, utilius et perfectius, dici, scribi, intelligi vel excogitari potest, ad vestrum et domus vestre commune profectum et utilitatem per secula sempiterna.
Datum Ilerde, undecimo kalendas Junii, per manum Ferrarii notarii nostri et mandato eius scripta a Bonanato, anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo terciodecimo, Era Mª CCª Lª prima.
Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone.
[1ª col.] Testes huius rei sunt: Domnus Nuno Sancii. Guillelmus de Cervaria. Hugo de Turre Rubea. [2ª col.] Raimundus de Montecatano. Guillelmus Raimundi senescalcus. Gombaldus de Ripellis. Guillelmus de Aquilone. [3ª col.] Raimundus Gaucerandi de Pinos. Raimundus de Cervaria junior. Raimundus de Ripellis. Raimundus de Castrovetulo. [4ª col.] Petrus de Ahonesio. Assalitus de Gudal. Petrus Pardi. Gomes de Luna.
Ego Ferrarius, notarius domini regis, hoc scribi feci mandato ipsius loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001583

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I