Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1122, març 7
Testament de Ramon Berenguer III, comte de Barcelona
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria. Pergamins de Ramon Berenguer III, carpeta 31, nº 238. Text incomplet
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de: Ignasi J. Baiges, Gaspar Feliu i Josep M. Salrach (dirs.). Els pergamins de l'Arxiu Comtal de Barcelona, de Ramon Berenguer II a Ramon Berenguer IV. Fundació Noguera. Barcelona 2010. Vol. II, document 537

[...Part inicial perduda...] de meloribus mansis quos habeo in Frumigera.
Sancto Martino de Canagon dimito I mansum in Corneliano.
Cenobio Sancti Petri de Rodas omnes albergas quas habeo infra parroechiam Sancti Petri de Figeres concedo, taliter ut monachi eiusdem cenobii redimant illas.
Dimito Iohanni capellano meo omnia que habet et tenet per me in omnibus locis, sine ullo retentu et tandiu teneat et possideat illud quod tenet per me in Pratis usquequo predicti tutores mei redimant ipsam ecclesiam de Pratis cum decimis et primitiis et reddant eam eidem capellano, sicut melius habuit et tenuit sine ullo obstaculo.
Sancte Marie Bisulduni I mansum in Moion.
Sancto Petro Bisulduni alium in Moion.
Sancto Iohanni Abbatissarum unum mansum in Pratis.
Sancte Marie Corneliani unum mansum in eadem villa Corneliani.
Dimito etiam omnem honorem meum Raimundo Berengarii filio meo, videlicet Barchinonam cum comitatu Barchinonensi et omnibus sibi pertinentibus et cum omni honore Marchiarum et Yspaniarum, et episcopatu predicte civitatis, et comitatum Ausonensem cum episcopatu et omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Minorise cum omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Gerundensem cum episcopatum et omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Bisuldunensem, Valdesperiensem, Folionitensem, Petrapertusensem cum omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Cerritaniensem, Confluetensem, Berrichitane[n]sem cum omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Carchassone[n]sem cum episcopatu et omnibus sibi pertinentibus, comitatum Redensem cum omnibus sibi pertinentibus.
Ita ut ipse honorifice mar[i]tet sororem suam maiorem consilio predictorum episcoporum ac magnatuum eorum sine missone honoris.
Berengario Raimundi filio meo dimito omnem honorem meum Provintie, et illum quem habeo in Rotunensi patria, et in Gavallano, et in Cartlades, cum civitatibus et castellis et archiepiscopatibus et episcopatibus et omnibus ad predictos honores pertinentibus.
Ita ut ipse maritet sorores eius honorifice consilio archiepiscoporum et episcoporum et magnatuum Provintie.
Si autem provenerit alterum horum obire sine filiis de legitimo coniugio, revertantur predicta omnia ad illum qui superstes extiterit.
Omnes honores meos quos superius testatus sum, exceptis illis quos sanctis Dei dimisi ecclesiis, dimito Dultie comitisse coniugi mee, cum filiis et filiabus meis donec filie mee, sicut superius testatus sum, adereant maritis, quandiu ipsa voluerit permanere sine marito in eisdem.
Predictam vero uxorem meam cum filiis meis et cum omni honore meo superius nominato dimitto in potestate omnipotentis Dei et baiulia hae beati Petri, apostolorum principis, et domini pape seu omnium archiepiscoporum et episcoporum tocius terre mee ac magnatuum universe mee dominationis, qui iuste et fideliter voluerint agere erga me et coniugem et filios meos.
Si autem contigerit predictos meos filios, scilicet Raimundum et Berengarium obisse sine infante de legitimo coniugio, remaneant predictos honores meos, scilicet hereditatem predicti Raimundi filii mei, filie mee maiori, et hereditatem iamdicti filii Berengarii mei, aliis filiabus meis.
Precipio namque prelibatis elemosinariis meis ut persolvant mea debita de hoc quod invenerint ex meo.
Et mando ut prephati Gerundensis episcopus et Reamballus de Basilia et Guilelmus Gaufredi de Cerviano teneant et habeant potestatem de predicto castro Bisulduni donec filius meus Raimundus veniat ad perfectam etatem.
Et mando predicto filio meo Raimundo ut de omni honore quem ego illi dimitto non donet nec inpignoret neque vendat aliquid ex ec usque ad terminum X annorum. Quod si fecerit, irrita sit illa donatio, impignoratio, venditio quam ipse fecerit.
Dimitto etiam omnes leddas et usaticos quos noviter misi in civitatibus meis.
Signum + Raimundi comes, qui hoc testamentum feci et laudavi et propria manu solito more firmavi testibusque firmari mandavi.
Actum est hoc nonas marcii, anno XIIII regni Leovici regis.
Sig+num Guilelmi Raimundi dapiferi. Sig+num Raimundi Renardi. Michaelis Salomonis, capellanus et iudex. Signum+ Arnalli, sacerdotis atque decani.
Raimundus levita, qui hoc scripsit die et anno prefixo, cum litteris suprascriptis in IIIIª et XXª IIª linea et rasis et emendatis in XXXª I +.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001622

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I