Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1190, desembre. Prades
Alfons II d'Aragó dóna a l'orde de l'Hospital el lloc de Villarroya de los Pinares
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 617, nº 4B
Transcripció amb variants formals efectuada a partir de l'edició de: Ana Isabel Sánchez Casabón. Alfonso II rey de Aragón, conde de Barcelona y marqués de Provenza. Documentos (1162-1196). Institución Fernando el Católico. Zaragoza 1995, document 524

Cum omnes non equalia dona a Deo videantur recipere, tamen cui plus comititur plus ad eo exigitur, quare debet largius impartiri.
Igitur in nomine Domini, ego Ildefonsus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et marchio Provincie, ob remedium anime mee omniumque predecessorum meorum, dono, laudo et per me et per omnes meos in perpetuum concedo et per presentem conscriptionem confirmo atque corroboro Deo et Sancte domui Hospitalis Ihersolimitani et tibi Ermengaudo de Aspa, magistro eiusdem domus ceterisque fratribus ipsius loci, presentibus et futuris, illam villam meam que nuncupatur Villa Rubea, sitam infra terminum de Turol et de Gudal et de Aliaca et de Apellia, cum omnibus terminis et pertinentiis sive appendiciis suis, heremis et populatis, scilicet cum introitibus et exitibus suis, cum aquis, pascuis, pratis, silvis et nemoribus, cum furnis et molendinis, et cum ceteris omnibusque de iure pertinent vel pertinere debent, vel unquam melius pertinere debuerunt predicte ville sarracenorum tempore vel christinanorum.
Hoc modo videlicet quod prefatam villam et omnia sibi pertinentia salvam, liberam et quietam in perpetuum habeatis, teneatis et possideatis vos et succesores vestri Deo et prelibato Hospitali servientes.
Sit etiam vobis liberum et licitum faciendi ex ipsa villa propriam voluntatem vestram, sicuti de propria hereditate vestra nulla obstante causa aliquo tempore.
Datum apud Prata, mense decembris, sub anno ab Incarnato Domini, M° C° XC°.
Sig+num Ildefonsi regis Aragonensis, comitis Barchinone et marchionis Provincie.
Sig+num Sancie, uxoris eius et eorundem locorum regine et dominatricis.
Sig+num infantis Petri, filii Ildefonsi regis Aragonensis.
Sig+num Guillelmi de Granata. Sig+num Berengarii de Sancta Eugenia. Sig+num Bernardi Papiol. Sig+num Exemeni de Artosella. Sig+num Assaliti de Gudal. Sig+num Exemini de Rada.
Sig+num Iohannis de Berache, domini regis notarii, qui hoc scripsit, mense et anno quo supra.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 001661

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I