Clareat omnibus, presentíbus et posteris, huius tenorem pagine scire volentibus quod ego Ildefonsus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et marchio Provincie, ob remedium anime mee meorumque parentum, dono, laudo et titulo perfecte donationis in perpetuum concedo Deo et ecclesie Sancte Tecle sedis Terraconensis, et tibi B[erengario], eiusdem sedis archiepiscopo, et tibi R., preposito, et universo eiusdem sedis conventui castellum de Monte Rubeo cum omnibus suis pertinentiis videlicet, cum Pinna Rubea, cum Turre de Arquis, cum castro de Herberio, cum pratis de Vinadacia, cum valle de Boxar et de Fredes, sicut ex omni extenditur parte usque ad portum Marie.
Dono etiam Kamaron cum omnibus suis pertinentiis, usque ad portum de Tevaro et usque ad portus de Mesquino et usque ad terminum Fontis Spatule, sicuti dividit cum Bognolo.
Hec omnia supradicta dono, laudo et concedo et per huius pagine corroborationem auctorizo ecclesie Terraconensis et vobis omnibus supradictis et vestris in perpetuum successoribus, cum terminos quemadmodum ad omnia predicta antiquiter pertinuerunt, et pratis et pascuis, aquis, planis et montanis, cultis et incultis, et cum omnibus nemoribus et apendiciis ceteris et cum omnibus affrontationibus et utensilibus que ad ius predictorum castrorum pertinere videntur, ad populandum videlicet bene et edificandum et ad augmentandum semper de bono in melius poteritis.
Dono insuper tam supradicte ecclesie quam vobis omnibus prescriptis et successoribus vestris dominium et senioraticum in omnibus prenominatis, et ut accipiatis stacamenta et firmamenta hominum, et ut faciatis stabilimenta terrarum et populatorum, tam in castellis construendis quam in terris dividendis et ceteris honoribus assignandis populatoribus supradictorum.
Dono etiam vobis auctoritatem et licentiam congregandi et retinendi homines undecumque ad vos venire voluerint.
Liceatque vobis et vestris in supradictis populationibus iudeos, sarracenos congregare et colloquare.
In quibuscumque vero locís dominicaturas vobis retinueritis tantumdem per omnia loca michi et meis retineo, itaquod vos et vestris dominicaturis nec ego de meis decimas donemus.
Concedo equidem vobis quod de nutrimentis animalium vestrorum quorumlibet decímas non donetis.
Promitto etiam vobis quod supradicta omnia que michi retineo nec vendam nec alienabo nec in feudum alicui dabo nec ad forum Aragonum unquam alicui prestabo, set michi et meis ad meam semper proprietatem retinebo.
Concedo necnon vobis omnes ecclesias et iura ecclesiastica, quas ibi poteritis edificare, cum primiciis, oblatíonibus et defunctionibus et cum medietate decimarum, ita ut unaquoque ecclesia habeat terram sufficientem ab unum par boum, aliam vero medietate decimarum et etiam terrarum sique alicui ecclesie relicte fuerint vel legate, retineo michi et meis successoribus.
Retineo etiam michi et meis successoribus medietatem omnium redditum et exercituum atque proventuum quorumlibet in omnibus supradictis ac in molendinis, furnis, leudis, praticis, mercatis, mensuras, placitis, iusticiis, venationibus, argentariis, et ferrariis, inventis sive inveniendis, et ut melius dici vel intelligi potest, medietatem omnium supradictorum bonorum per loca omnia michi et successoribus meis retineo preter quam in ecclesias et dominio et senioratico, prout superius declaratum est.
Retineo etiam michi et meis successoribus ut contra omnes homines possint inde guerram et pacem facere condicionalíter, tamen vos et vestros auxilíaturos supradicta omnia defendere et manutenere.
Hec quidem omnia prout in superi[ori]bus declarata sunt, dono in perpetuum et confirmo Deo et ecclesie Sancte Tecle sedis Tarraconensis et tibí B[erengario], eiusdem sedis archiepiscopo, et tibi R., preposito, et conventui eiusdem sedis, et successoríbus vestris libere et quiete, ad meam meorumque successorum fidelitatem.
Ut per hec et per alia que sempiternus gratia michi facere bona concesserit et particeps semper efficiar beneficiorum et orationum que in ecclesia fuerint predícta et eodem cooperante felicitatis eterne beatitudinem valeant [...] est tamen pretermite [...] quod eodem modo et eodem tenore quod supra dono et concedo vobis et vestris successoribus omnes ecclesias que ab supradictum castrum de Kamarone, que olim decebatur Kamerinus, episcopus antiquitus spectaverunt.
Sciendum preterea quod adhuc retineo michi et meis successoribus, sicut superius declaratum est, ut possint guerram et pacem facere cum hominibus supradictorum castrorum et villarum contra omnes homines, ita quod vos et successores vestri teneatis supradicta castella et fortitudines omnes potenter ad meam meorumque successorum fidelitatem et honorem in perpetuum.
Ego vero B[erengarius], Terraconensis archiepiscopus, et R., prepositus, et conventus Terraconensis promittimus per nos et successores nostros vobis et vestris successoribus fideles esse de omnibus vestris directis, que in hac carta retinetis in omnibus supradictis locis, bona fide et sine ullo ingenio, in perpetuum, et quod nullam de predictis castella alicui seculari persone donationem faciamus sine vestro vestrorumque successorum consensu et voluntate.
Siquis autem contra hanc nostram donationem ausu temerario venire presumpserit, iram prorsus et indignationem nostram incurreret de tanto excessu acriter puniendus.
Nichilominus tamen predicta donatione tam devote et sincera facta, rata, firma, in perpetuum ac inconvulsibili permanente.
Anno ab Incarnatione Domini Mº Cº LXXXVº, mense octobris, data
Cesarauguste.
Signum + Ildefonsis, Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et marchio Provincie, qui supradicta omnia laudo et confirmo, et testes subscriptos firmare precipio.
Signum + Sancii de Orta, maioris hominis de curia domini regis. Signum + Willelmi de Claris Vallibus. Signum + Assaliti de Goda. Signum + Artaldi de Alaone. Signum [+] Ennego de Aveu. Signum + Rotgerii, vicecomitis Biterrensium. Signum + Petris Bernardi. Signum Berengarii de Sancta Eugenia +.
Sig+num Petri de Blanderiis, notharii domini regis, qui supradicta scripsit precepto domini regis, anno et mense quo supra.