In Dei nomine et eius divina gracia.
Notum sit cunctis, tam presentibus quam füturis, quod ego Ildefonssus, Dei gracia rex Aragonensis, comes Barchinonensis, marchio Provincie, facio hanc cartam donacionis.
Placuit enim michi libenti animo et bona voluntate et divini amoris intuitu, et ob remissionem pecatorum meorum et omnium antecessorum et successorum meorum, quod dono et imperpetuum concedo ín manu Ermengaudi de Aspa, venerabilis magistri Hospitale in Amposta, in presencia fratris Garsie de Lisa, et fratris B. de Pina, fratris G. de Avenozar, et fratris Ferrarii, fratris Berengarii de Port Espana, Domino Deo et domui Hospital Iherusalem imperpetuum castrum de Olocau, propre satis de Morella, per hereditatem.
Predictum autem castrum cum fortitudine, cum [homi]nibus et feminabus cuiuscumque leg[is et conditionis] fuerint, cum terris heremis et populatis, planis, montibus, pronis, molinis, aquis, pascuis, petrariis, silvis, garricis et cum omni quod ad usum hominis pertineat vel lingua possit comprehendi aut dici, quantum et inffra terminos eiusdem castri contineant nunc et in perpetuurn.
Supradictum autem donativum, dono, laudo et in perpetuum ad propriam hereditatem concedo, cum omni franquitate et ingenuitate, sine omni mala voce et ingenio, et sine omni retentu, ad faciendum ibi et in omnes suas voluntates sicut melius dici vel intelligi potest, ad bonum et commodum domus domini Hospitalis, salva mea meorumque fidelitate, per secula cuncta.
Signum + Ildefonssi regis Aragonum, comitis Barchinonensi, marchio Provincie.
Facta carta apud Barbastrum, era Mª [CCª X]VIIIª, mense augusti, regnante ipso rege in Aragone et in Catalonie et in Provincia.
Episcopo Petro in Cesaraugusta, episcopo Stephano in Hosca, [episcopo] Iohanne in Tirassona, Blascone Romeu in Cesaraugusta, Berengario de Entença in Calataiub, Michaele Sancte Crucis in Daroca et in Turol, Marcho in Hosca, Sancio de Orrea, domini regis maiordomo, Artaldo de Alagone, domini regis signifero.
Ego G[uillelmus] de Bonastre, notario domini regis, hanc cartam scripssi et hoc signum + feci.