Manifestum sit omnibus hominibus, quod ego Pardo merino domini regis Aragonum, veni ad illa Almunia de Hospitali Sancti Iohannis que fuit de domna Godina, pro contentione que habebant fratres cum sarracenis de Almonazir per terminos; et pro ista contentione mandavit dominus rex a Pardo suo merino quod departisse istos terminos de illa Almunia et de Almonazir, quod nunquam magis non vidisset clamantes ad fratribus Hospitalis nec ad sarracenis de Almonazir.
Et per isto mandamento quod dominus rex fecit a Pardo suo merino, venit Pardo ad illa Almunia illos terminos departir et dedit, per terminos ad Almuniam: de illos mollonares de las Petras in directo al cabezo de Bovones et in directo al puio Petrosello intrante de Valle Surda, et sicut illos terminos de Alpartil departent cum illa Almunia et deinde contra ad Almonazir, sedeant terminos de Almonazir.
Et isto terminamento fuit facto a placere de fratribus Hospitalis et de sarrazenis de Almonazir, et de christianis milites et infanzones et sarracenis de Ricla et de Cabannas.
Et in tali convenio quad illo ganato de illa Almunia intret in termino heremo de Almonazir et ibi habeat pastum; et si predicto ganado intraverit in populato et fecerit malum pignorent ad malefactores per illo coto quod mitterent inter sarraceni de Almonazir et vicini de Almunia; et similiter illo ganato de Almonazir intret in termino heremo Almunie et ibi habeat pastum; et si predicto ganado intraverit in populato et fecerit malum pignorent ad malefactores pro illo coto quod mitterent sicut suprascriptum est.
Et sarraceni de Almonazir non laborent in termino Almunie si non cum amore fratribus et vicini Almunie; et similiter vicini Almunie non laborent in termino Almonazir si non cum amore sarracenorum.
Et hoc suprascripto fuit facto in presentia hominum bonorum; et sunt testes de hoc suprascripto qui hoc viderunt et audierunt et in loco fuerunt: Lupo de Arandega milite et Guillelmo de Belchit et Rodrico de Barbastro et Garcia Gascon iusticia de Ricla et Pelegrino de Cabannas milite et don Amigo et Petro Sardas.
Factum fuit hoc mense februario era Mª CCª XXXª IIIIª.
Ego Johan Testa per mandamento domini mei Pardi merini hoc scripsi et hoc signum feci +.