Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1218, gener 18. Montsó
Jaume I confirma els privilegis de l'orde del Temple
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 43r. Còpia de finals del segle XIII

Sit omnibus manifestum quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; piis gestis antecessorum nostrorum cupientes pro vicibus inherere, privilegia, libertatis et inmunitatis concessionis et donativum que serenissimus actavus nostri Raimundi Berengarii comes Barchinone et clarissimus avus noster Ildefonsus et felicissimus pater noster P. reges quondam Aragonum, de universis honoribus et hereditatibus per regnum nostrum vel dominium alicubi constitutis, quiquidem privilegia venerabili domo Templi milicie concederunt, sicut ex ipsorum tenore colligitur evidenter, laudamus, concedimus et confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus, et eos tenere et possidere omnes hereditates eorum franchas, liberas et inmunes, et specialiter hereditatem de Daymuz volumus perhenniter et laudamus.
Siquis autem a venerabili domo Templi vel eiusdem fratribus pro hereditate sua aliqua vel honore, aliquod peteret iispiam servicium vel sucurssum, vel aliquod privilegiorum suorum casu aliquo presumpseret violare, iram et indignacionem Dei et nostram et penam mille morabatinos vel membrorum suorum defectum, dampno et contumelia illatis dupliciter restitutis, se nosceret absque remedio incursurum.
Datum in sollempni curia Montesonis, XV kalendas febroarii anno Domini M. CC. septimo Xº.
Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum, comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Testes huius rey sunt: B. vicecomes Cardone, Eximeni Cornelii, G. de Montecateno, P. Aunisu, G. de Cervaria, B. Maça, R. de Montecatanus, Balagarius.
Blascus domini Regis scriptor eius mandato scripsit et manum fecit loco die et anno prefixis, cum literis suppraponitis in IIª linea, ubi dicitur "comes Barchinone"

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000004

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I