Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1219, agost 3. Montsó
Jaume I confirma la donació feta a l'orde del Temple del castell i la vila de Palau
Arxiu de la Corona d'Aragó. Barcelona. Cancelleria Reial. Registre 310, f. 43r/v. Còpia de finals del segle XIII

In Christi nomine. Sit notum cunctis quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, comes Barchinone et dominus Montispesulani; recognoscimus et cum hac presenti carta perpetuo duratura profitemur, quod magnum colloquio apud Montesonum in presencia venerabilium consiliariorum nostrorum dompni Sparargi archiepiscopi Terrachone, Berengariis episcopi Ylerdensi, Guillermi episcopi Vicensi, Guillermi de Cervaria, Exemini Cornelii, Petri Aunos et aliorum nobilium et religiosorum virorum etiam atque magnatum terre nostre, vidimus et audivimus fratrem Poncium, menescalum, comendatorem et frater Montissoni, proponentes quod clare memorie illustris rex Aragone dominus pater noster castri et villam de Palatio cum suis terminis et pertinenciis universis atque cum eo quod ibi habebat Raymundo de Castro Veteri, donavit perpetuo possidendum; idem sane Raymundus titulo perfecte donationis in Poncium menescalum comendatorem et fratres Templi, castrum contulerat memoratum, et idem in sua ultima constituit voluntate, ut hec omnia sub predictorum presencia per instrumenta inde confecta dicti fratres evidenter ostenderunt.
Predictorum igitur omnium auctoritate atque aliorum comunicato sapientum consilio, cum omnibus in sua summus justitia debitores, castrum predictum et villam confirmamus de Palacio cum habitatoribus suis et terminis et pertinenciis suis universis, heremis et populatis, per nos et successores nostros prefate domui Templi et fratribus eiusdem presentibus et futuris, confirmamus et concedimus imperpetuum et laudamus. Ita quod sepe dictum castrum de Palacio, cum omnibus que ad idem pertinent et pertinere debent, aliqua racione vel causa, habeant dicti fratres Templi et teneant et possideant plenarie et potenter, prout in cartis suis et instrumentis melius et plenius continetur.
Datum apud Montemsonum III nonas augusti, per manum Bernardi Vacce, notarii domini Regis, et mandato eius scripta a Berengario de Parietibus anno ab Incarnatione Domini Mº CCº nonodecimo.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone et domini Montispesulani.
Huius rey testes sunt: dompno S. archiepiscopo Terrachone, dompnus Berengarius episcopus Ylerdensis, dompno Guillermus Vicensis, Exemenus Cornelii, Blascus de Alagone, Petrus Aunes, Atto de Focibus, Guillermus de Cardona, Guillermus de Cervaria, Guillermus R. senescalcus, Guillermus de Cervilione, Petrus Gomez, Bernardi Ermengaudi, G. Sunnarii et alii multi.
Ego B. Vacca, domini Regis notarii hec scribi feci die et anno predictis et hoc signum fecit.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000005

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I