Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros, damus et concedimus licenciam et liberam potestatem vobis, venerabili et dilecto fratri Guillermo de Cardona, magistro milicie Templi, et per vos universis fratribus Templi, presentibus et futuris, imperpetuum, construendi et edificandi domos sive staticos supra murum Burriane, continentes tantum quantum pertinencie ipsorum domorum vestrarum quas ibidem habetis tenent.
Que statica sive domos ibi edificatas et constructas habeatis imperpetuum franchas et liberas perpetuo, teneatis, possideatis et expletetis.
Ita tamen quod dimitatis viam portale et introitum ad murum ville eundum et transiendum. Quod portale teneatis semper clausum, et cum necesse fuerit pro deffensione ville, illud aperiatis et apertum teneatis.
Data in obsidione de Biar, VIIII kalendas novembris anno Domini Mº CC XLº quarto.
Signum + Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: [1ª col.] Dompnus F. infans Aragonum. P. Cornelii. [2ª col.] Rodericus de Lizana. P. Maza. [3ª col.] Artaldus de Luna. Gombaldus de Entenza.
Signum + Guillemoni Scribe, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.