Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; recipimus et constituimus in nostra proteccione et guidatico speciali domui Templi de Valencia et fratres et omnia bona eiusdem domus ubique habita et habenda.
Ita quod nullus sit ausus fratres vel res aliquas eiusdem domus gravare, pignorare vel marchare, seu in aliquo molestare in aliquo loco regnorum, terrarum et dominationis nostre, in terra videlicet nec in mare, vel qualibet aqua dulci, culpa crimine vel debito alieno, seu culpa crimine vel debito aliorum fratrum vel aliarum domorum eiusdem ordinis.
Mandantes vicariis, baiulis, curiis, et aliis nostris subditis nostris, quatinus hanc proteccionem et guidaticum nostrum firmum habeant et observent et faciant ab omnibus observari, et non permitant predictam domum vel fratres aut aliquas res eidem domus ab aliquibus pignorari vel molestari, dum fratres eiusdem domus fuerint parati prose ipsis et pro predicta domo facere querelantibus iusticie complementum.
Quicumque autem contra hec guidaticum nostrum venire attemptaverit, iuxta nostre voluntatis arbitrium punietur.
Datum Valencie Vº kalendas marcii anno Domini Mº CCº XLº nono.