Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1256, gener 13. Calatayud
Jaume I eximeix d'alguns imposts els veïns de Teruel posseïdors de cavall i armes
Arxiu Històric Provincial de Teruel. Pergamí 13A. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros statuimus et concedimus vobis, fidelibus nostris universis hominibus habitantibus in villa Turolii, presentibus et futuris, imperpetuum, quod omnes et singuli vestrum qui equos et arma continue tenueritis, videlicet equum et scutum et sellam de no signo, et lanceam et capellum ferrem et [perpunt] cum lorigone vel cum lorica, sitis franchi et liberi perpetuo, et inmunes ab omnia peyta, questia et redempcione exercitus, et qualibet alia exaccione regali moneta et exercitu et cavalcata.
Ita quod nobis vel nostris non detis nec dare teneamini aliquid in predictis vel aliquo predictorum a quibus vos enfranchimus unquam aliquo tempore aliquo modo vel aliqua racione.
Mandantes majoribusdomus, senioribus, baiulis et universis aliis officialibus nostris presentibus et futuris, quod hanc franchitatem nostram firmam habeant et observent, et contra ipsam non veniant nec aliquem venire permittant aliqua racione.
Datum Calataiubii idus januarii anno Domini Mº CCº Lº quinto.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] R. vicecomes Cardone. [2ª col.] Eximinus de Focibus, P. Martini de Luna. [3ª col.] Egidius de Rada, Atho de Focibus.
Sig+num Petri Andree, qui mandato domini Regis pro domino fratre A., episcopo Valentie cancellario suo, hec scripsit loco die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000022

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I