Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gracia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani.
Volentes evitare ut fratres vel homins Templi aut bona sua non possint indebite ab aliquo vel aliquibus molestari per nos et nostros, volumus et concedimus vobis venerabili et dilecto nostro fratri A. de Castronovo, magistro milicie Templi in Aragone et Cathalonie, et fratribus eiusdem ordine presentibus et futuris, quod non teneamini solvere vel solvatis aliqua manuleuta quam frater P. Peyronet ordine Templi expensarius nostri fecerit, seu aliquid debitum in quo se obligaverit qualibet racione quibuslibet personis postquam scilicet vobis fuit et de domo nostra, nec aliqua etiam manuleuta quam de cetero faciet vel accipiet a quibuslibet personis vel debitum etiam aliquid in qua de cetero se obligabit, dum nobiscum fuerit et de domo nostra et in nostro servicio constitutus, nisi tamen probaretur quod manuleutas ipsas seu debita comissa sint in utilitatem Templi.
Mandantes firmiter universis baiulis, curiis, justiciis, zalmedinis, juratis, alcaldis et universis aliis officialibus et subditis nostris, ad quos presentes pervenerint, quod contra predictam hanch concessionem nostram vos vel homines vestros aut res vestras vel eorum non impediant pignorent vel molestent nec impediri, pignorari vel molestari permitant aliqua racione, immo predicta firma habeant et observent ac faciant observari, ut superius continetur.
Datum apud Tarregam nonas novembris anno Domini Mº CCº LXº octavo.