Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli, et dominus Montispesulani; per nos et nostros laudamus, concedimus et confirmamus divisionem factam inter venerabilem fratrem A. de Castro Novo, magistrum Templi, ex una parte, et concilium ville et aldearum Turolii, ex altera, de terminis de quibus erat contentio inter dictum magistrum et dictum concilium ville et aldearum Turolii, prout in instrumentis inde confectis melius et plenius continetur.
Promittentes quod contra dictam divisionem non veniemus nec aliquam contravenire permitemus aliqua racione.
Mandantes nichilominus judicibus, justiciis, juratis et aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod dictam confirmationem nostram firmam habeant et observent, et non contraveniant nec aliquam contravenire permittant aliqua racione.
Datum in Acde XII kalendas octobris anno Domini Mº CCº LXXII.
Signum Jacobi, Dei gracia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesullani.
Testes sunt: Jaufridus de Rochabertino, G. de Castro Novo, R. de Montechatano, R. de Urgio, R. Fortis.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini Regis hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.