Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus vobis, fidelibus nostris toti concilio Turolii et vestris, imperpetuum, terciam partem caloniarum ipsius ville, quam iudez et alcaldis olim solebant recipere et habere, et palatas, que de quibuslibet rebus dantur et dare consueverunt in mercato singulis diebus iovis, ita tamen quod vos et vestri illud totum integre ponatis et mitatis in refeccione et reparacione murorum, ante muralium, carrarie et pontium iamdicte ville et terminorum eius.
Datum Cocentaine XVº kalendas julii anno Domini Mº CCº Lº octavo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] [Ex. de] Focibus. [2ª col.] R. de Montecateno, Bn. Guillermi de Entença. [3ª col.] Ex. de Urrea, Ato de Focibus.
Sig+num Micha[elis] de Alcoario, qui mandato domini Regis pro domino frater Andrea, episcopo Valencie, cancellario suo, hec scribi fecit.