Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; ex certa sciencia, per nos et omnes successores nostros, damus et concedimus vobis fidelibus nostris toti consilio Turolii vestrisque successoribus imperpetuum, quod libere et sine omni contradiccione nostri et successorum nostrorum, possitis eligere et facere, si volueritis, tres consiliarios seu gubernatores Turolii, et eisdem dare assessores ministeriorum et collationum, qui sibi affidant quoscumque et quodcumque ipsi tres consiliarii voluerint.
Nos enim approbamus omnia ea que dicti tres consiliarii ad comodum Turolii ordinaverint. Promitentes ea nunquam in aliquo revocare.
Datum Barchinone decimo kalendas julii anno Domini millesimo CCº Lº nono.