Noverint universi quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; quod cum nos ad instanciam venerabilis episcopi et decani Tirasone assignavissemus diem hominibus de Turolio ut comparerent responsuri eis super loco qui dicitur Noguerolas die assignato per nos, partes comparuerunt coram nobis apud Exeam, decanus videlicet cum procuratorio episcopi et capituli Tirasone, eorundem sigillo munimine roborato, el Johannes Destrig, Michel Petri de Sagarra et Mateus de Arcipestro, pro concilio Turolensi, et idem decanus peciit quod nos dignaremur episcopo et ecclesie Tirasone restituere possessionem de Nogarolis, qua eos sine culpa privaveramus turolensis, adjudicando eandem cum idem episcopus et ecclesia essent in possessione dicti loci de Nogarolis ante quam ferretur sententia inter Guillermum de Podio et turolensis, et etiam tempore sentencie late precipue cum essent eisdem in eandem sentencia ius situm in omnibus et per omnia reservatum. Cumque ad hoc ipsi de Turolio se obtulissent responsuros, predictus decanus dixit se nichil velle proponere contra eos, set erga dominum Regem dirigebat et proponebat dum taxat dirigere verba sua, qui eos de possessione ex...... memorata.
Quare nos Jacobus, Dei gratia rex predictus, ad instantiam predicti decani legi fecimus predictam sentenciam multis sapientibus asistentibus coram nobis; et habito super ea plurium sapientum diligenti tractatu ...tisque ipsius sentencie diligenter rimatis, quia nobis costitit dictum Guillermum de Podio episcopum vel ecclesiam Tirasone, dum debuit et potuit in predicto judicio in dominos nullatenus nominasse, prout in sentencia quadam super hoc per nos lata evidencius declaratur, ac etiam quia dicta ecclesia nichil racionabile coram nobis ante sentenciam vel post hostenderit ac probaverit propter quod predicta sentencia vel ipsius exsecutio debuerit in aliquo impediri, cum et si aliqua predicta ecclesia proposite vel hostensa fuerint, non tamen ut in judicio et coram judice acta fuerunt, prout per ipsum episcopum et decanum sepius coram nobi extitit protestatum, Deum habentes pre occulis via regis intendentes dicto concilio de Turolio veram possessionem de Nogarolis adjudicamus dicto episcopo et ecclesie Tirasone ac decano eiusdem perpetuum scilentium imponentes, non obstantibus racionibus et allegationibus a dictis episcopo ecclesia vel decano in contrarium hostensis seu etiam allegatis, salvo iure sicte ecclesie Tirasone super proprietatem de Nogarolis, cum de ea coram nobis contra turolensis eiusdem possesiores voluerint experiri.
Actum est hoc apud Exea IXº kalendas aprilis anno Domini Mº CCº LXº tercio, presentibus Ferricio de Liçana, Fortunio de Ahe, Arnaldo de Fontova, Bernardo Vitalis, Dominico Bestracani, Petro Maya et pluribus aliis.