Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros damus et concedimus vobis, probis hominibus et universitati concilii Turolii imperpetuum, villa de Arquos cum terminis suis pro aldea Turolii, et cum homnibus scilicet juribus que nos ibidem habemus, exceptis salinis nostris eiusdem ville, sale ipsarum partem quem percipimus in decima eiusdem ville.
Ita scilicet quod semper dicta villa cum terminis suis et aliis iuribus nostris, exceptis dictis salinis nostris et sale in dicta parte nostre dicte decime, sit aldea Turolii et ville Turolii subjecta in omnibus, prout alie aldee eiusdem sunt eidem subjecte.
Mandantes hominibus de Arquos presentibus et futuris, quod de cetero se habeant et teneant pro aldeanis vestris, et vobis de omnibus respondeant, de quibus alii aldeani vestri vobis respondent et respondere tenentur, exceptis illis que nobis superius retinemus.
Mandantes judicibus, justiciis, juratis, et aliis oficialibus subditis nostris presentibus et futuris, quod predictam donacionem nostram et concesionem firmam habeant et observent et non contraveniant ullo modo.
Datum Turolii XV kalendas julii anno Domini Mº CCº LXº nono.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: Eximinus de Urrea, Garcias Ortiz de Açagra, Ferricius de Liçana, Garsias de Podio, P. de Ahuero.
Sig+num Bartolomey de Porta, qui mandato domini Regis hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis.