In Christi nomine.
Sit omnibus manifestum quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes quod semper gloriose memorie nostri predecessores, proposuerunt et voluerunt laudabilem civitatem Ylerdensis honorare, et cives et populum eiusdem in suis libertatibus et consuetudinibus tenere et pariter observare; nos, igitur, eorum vestigia sequi volentes, quantum ad honorem et comune comodum civitatis et civium predictorum, cum hac presenti carta per nos et per omnes successores nostros, scienter et consulte, donamus, reddimus, concedimus, laudamus et perpetuo liberaliter confirmamus vobis, dilectis et fidelibus nostris Petro de Marimondo et Raimundo Clavelli, Bernardo Gasch et Iohanni de Çafont, consulibus, et pro vobis presentibus toti universitati Ylerdensis, tam presentibus quam futuris, omnia instrumenta sive privilegia que habetis a domino Raimundo comite Barchinone proavo nostro, et a domino Alfonso rege Aragone avo nostro, et a domino Petro rege Aragone patre nostro, et a nobis ipsis et comitibus Urgellensis, usque in hodiernum diem, cum libertatibus, foris, consuetudinibus, cum consulatu et cum aliis universis et singulis que in vestris privilegiis continetur; ut ea omnia habeatis et teneatis sine contradicto et impedimento, per secula cuncta, salva fidelitate nostra et salvis nostris iuribus universis et nostrorum omnium successorum.
Addimus etiam huic concessioni et confirmacioni, quod si aliquando contingeret nos guidare aliquam personam in Ylerdam de motu nostro vel gratia vel preces forsitan aliquorum illud semper intelligatur ipso facienter directum, secundum iuris ordinem et consuetudinem civitatis.
Datum Ylerde, X kalendas septembris anno Domini millesimo CCº tricesimo secundo.
Signum + Jacobi, Dei gratia regi Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Petrus Cornelii, Valesius de Bergua, Lupus Eximiniç de Lusia. [2ª col.] Raimundus Berengarii de Ager, Berengarii de Bello Visu, Petrus de Angularia, Berengarius de Cervaria. [3ª col.] Bernardus de Aspes, Raimundus de Aspes, Gombaldus de Rupellis, Arnaldus de Pradel.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis pro Guillermo Rabaçe, notario suo, hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.