Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; attendentes quod cum universitas Ilerdensis a longo tempore citra dampnificata extiterit, quia vinum quod in termino ipsius civitatis colligitur, tam vili precio venditur propter vinum quod ab extraneis ibidem apportatur, quod vix cives Ilerdensis, in expensis circa suas vineas factis de precio ipsius vinee sibi valeant emendare; consideratis itaque hiis que ad comodum ipsius civitatis possint et debeant redundare, volumus, concedimus, mandamus ac statuimus per nos et successores nostros, imperpetuum, quod aliquis vel aliqui non possint audeant vel presumant vendere vinum in civitate Ylerde vel eius terminis, a festo Omnium Sactorum usque in festo Paschatis, nisi tamen modo vinum quod fuerit vel colligetur de vineis sitis in termino Ilerde, vel de aliis vineis pro quibus fiet vicinaticum in civitate Ilerde.
Et si forte aliquis vel aliqui vendiderint vinum infra dictum terminum, nisi tantum modo de collecta vinearum Ilerde et terminorum eiusdem, ut predictum est, donet et teneatur nobis et nostris dare pro pena centum solidos iacensis.
Statuto presenti per nos facto, in suo robore nichilominus duraturo.
Mandantes baiulo curie, paciariis, et toti universitati Ilerde, quod contra presens statutum non veniant nec aliquem venire permittant, immo illud observent et faciant ut suprascriptum inviolabiliter perpetuo observari.
Datum Ilerde XV kalendas septembris anno Domini Mº CCº Lº tercio.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª col.] Petrus de Moncada. [2ª col.] Bernardus de Sancta Eugenia. Egidius de Rada. [3ª col.] Bertrandus de Aones. G. de Aquilone.
Sig+num Raimundi de Uliola, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et anno prefixis.