Pateat cunctis presentibus atque futuris, quod nos Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valentie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; considerantes statum civitatis Ilerdensis et universorum civium eiusdem, quos affectuose et karitative diligimus ac cupientes providere fame eorundem inperpetuum, que propter supersticionem quorumdam oberancium a fide catholica retroactis temporibus extiterit obfuscata, per nos et omnes successores nostros remittimus et concedimus omnibus illis qui de supersticione heretice pravitatis sunt inventi culpabiles, vel aliqua suspicione notabiles vel fautores vel receptatores vel occultatores vel celatores eorum, in inquisicionibus factis per venerabiles patres quondam Berengarium de Erillo, magistrum Petro de Albalato, fratrem Raimundum de Siscar et fratrem Guillermum de Barberano, episcopos ilerdenses, et eorundem assessores, omnem peticionem sive demandam quam eisdem vivis vel heredibus defunctorum et emptoribus rerum eorundem vivorum et defunctorum, et aliis omnibus et singulis res eorundem habentibus, ex quocumque contractu vel causa ab eisdem, vel eorum successoribus facere poteramus, occasione predicta, tam contra personas quam res predictorum, remitentes eisdem omnem penam realem et personalem, canonicam et civilem, ordinariam sive extraordinaria, cuiuscumque generis sive speciei sint.
Ita quod nunquam possimus nos vel posteri nostri ipsos vel posteros eorundem, tam vivorum quam defunctorum, ut predictum est, inquietare in iudicio vel extra, nec bona ipsorum racione temporis usque ad hodiernum diem, ob delictum heretice pravitatis comissum viventibus vel predecessoribus eorundem.
Immo, ex plenitudine potestatis ipsos tanquam ad unitatem fidei katolice conversos et ab ecclesia absolutos, in integrum restituimus bone fame, et ad omnes actus legitimos et tanquam ipsis vere contritis penitentibus pecatorum veniam non negamus.
Et si forte quod absit peccuniis exigentibus aliqui predictorum de novo relaberentur vel aliqua noviter laberentur, volumus et statuimus et concedimus quod nunquam bona ipsorum acthenus quocumque titulo alienata vel deinceps vendenda per nos vel per successores nostros propter labsum vel relabsum predicum valeat peti vel in irritum revocari. Set alienata acthenus vel deinceps vendenda pleno gaudeant robore firmitatis.
Credentes per hoc Dei benivolenciam imitari, qui cotidianis hominum peccatis semper ignoscere dignatur, et penitencias suscipit peccatorum, et nos veniam indulgentes nostris subditis a superna clemencia veniam consequi mereamur.
Insuper volumus et statuimus atque concedimus quod signa hic sunt apponita, que de iure vel de facto, omnibus et singulis memoratis nocere possent aliqua subtilitate vel arte, quod pro non apponitis habeantur.
Et si qua hic desunt que de iure vel de facto omnibus supradictis et singulis prodesse possent per apponitas reputentur.
Obscura autem vel ambigua, si qua hic sunt apponita, quod eorum predictorum omnium et singulorum libere et cuiuslibet interpretacionis arbitrio comitantur, facientes et recognoscentes habuisse et recepisse pro hac remissione et concessione duo milia morabatinorum alfonsinorum, ex quibus est nobis ad nostram voluntatem penitus satisfactum.
Et ideo renunciamus scienter et consulte excepcioni non numerate et non recepte peccunie et doli.
Nos vero, Petrus, filius dicti domini Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani, heres Cathalonie, per nos et omnes successores nostros, facientes et recognoscentes nos etatem quatuordecim annorum penitus excessisse, predicta omnia et singula concedimus et laudamus, aprobamus et confirmamus, ut expresse sunt superius et notata.
Promittentes ea omnia observare et non in aliquo violare.
Renunciantes scienter beneficio minoris etatis et restitutionis in integrum, et omni alii iuri et auxilio canonico et civili nobis vel nostris contra predicta vel eorum aliquid competentibus vel competituris.
Datum Ilerde X kalendas septembris anno Incarnationis Christi Mº CCº Lº septimo.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Sig+num Petri, eius filii, heredis Cathalonie, qui hoc concedimus et firmamus firmarique rogamus.
Sig+num Martini Lopiz de Bolas. Sig+num Guillermi Groyn. Sig+num Guillermi Molinerii. Sig+num Guillermi de Montagudo; testium.
Berengarius Bardina, notarii publici Ilerdensis scripsit hoc, et hoc sig+num fecit.