Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1269, març 13. Lleida
Jaume I confirma diversos privilegis de la ciutat de Lleida
Arxiu Municipal de Lleida. Pergamins. Privilegi nº 48. Original

Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et omnes successores nostros laudamus, concedimus et confirmamus vobis, paciariis et probis hominibus civitatis Ilerdensis et vestris imperpetuum, omnia instrumenta franquitatum quas habetis a nobis et ab antecessoribus nostris et specialiter illa que Raymundus, bone memorie comes Barchinone, et dominus Ildefonsus, eius filius rex Aragonum, et dominus rex Petrus, pater noster, filius ipsi regi Ildefonsi vobis fecerunt, et nos etiam vobis fecimus, prout melius et plenius in ipsis instrumentis continetur.
Quorumquidem instrumentorum
[segueix referència a documents de gener de 1149, 21 d'octubre de 1173 i maig de 1196]
Aliud instrumentum est quod nos fecimus
[segueix referència a document de 9 d'abril de 1224].
Mandantes baiulis, curiis, paciariis et aliis officialibus et subditis nostris, presentibus et futuris, quod predicta confirmacione a nobis vobis facta habeant firmam perpetuo et observent, et faciant inviolabiliter observari.
Datum Ilerde III idus madii anno Domini Mº ccº LXº nono.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum, Maioricarum et Valentie, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes sunt: [1ª. col.] Raimundus de Moncada. [2ª. col.] Jacobus de Cervaria, Guillelmonus de Angularia. [3ª. col.] Bernardonus de Angularia. Periconis de Queralt.
Sig+num Bartholomei de Porta, qui mandato domini Regis hec scribi fecit et clausit, loco, die et anno prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000068

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I