Jacobus, Dei gratia rex rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; dilectis et fidelibus suis nobilibus, militibus, vicariis, baiulis, curiis, suprajuntariis, merinis, justiciis, juratis, conciliis, et universis aliis officialibus et subditis nostris, tocius dominacionis nostre, ad quos presentes pervenerint. Salutem et gratiam.
Noveritis quod nos volumus et statuimus quod si de cetero aliquis vel aliqui homines Ilerde venerint inter vos seu in civitatibus, castris, villis et locis vestris, qui sint inculpati de homicidio vel alio crimine, aut de rapina, vel sint preconizati per civitatem Ilerde, et non comparuerint infra viginti dies ut debuerint, secundum consuetudinem Ilerde, ante preconizacionem vel post, ad denunciacionem seu requisicionem curie et paciariorum Ilerde, quod vos ipsos tales homines capiatis et retineatis in continenti, et eos tradatis statim et tradi faciatis curie et paciariis antedictos, vel illis qui ex parte sua super hiis fuerint ad vos missi.
Quare mandamus vobis firmiter, sub pena gracie nostre, quatenus predicta omnia et singula firma habeatis et observetis, ut superius sunt notata, et in aliquo non contraveniatis, si de nostri confiditis gratia vel speratis.
Alioquin sciatis quod si ex quo probatum fuerit, quod dicti tales homines vel aliqui eorum fuerint in aliquo loco vestro et citati ac moniti fueriti per curiam nostram, vicarium et paciarios Ilerde, prout secundum ius fieri debet, quod dictos homines eiusdem reddatis et tradatis, et ipsos tradere et reddere volueritis eisdem de dampno vel malo quod pro recuperandis dictis hominibus, vel ipsa de causa, dicti officiales nostri et universitas Ilerde vobis fecerint nolumus quod in aliquo teneantur.
Sciatis tamen quod in hac gradu non intelligimus illos quibus gratiam absolutionem vel guidaticum fecimus seu concessimus cum carta nostra.
Datum Cesarauguste kalendas decembris anno Domini Mº. CCº. septuagesimo primo.