Logo UJI
ARXIU VIRTUAL JAUME I
Documents d'època medieval relatius a la Corona d'Aragó
1233, juny 28. Borriana
Jaume I dóna a l'orde de l'Hospital les cases i terres de Borriana que fóren d'un musulmà anomenat Abdezalem
Arxiu Històric Nacional. Madrid. Ordes Militars. Pergamins. Carpeta 480, nº 28R. Original

Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regis Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum hanc presenti carta donamus, concedimus, et laudamus imperpetuum, franchas et liberas vobis dilecto nostro frater Hugoni de Folio Alquerio, castellano Emposte, et per vos sancte domui Hospitale Iherosolimitani et fratribus eiusdem, presentibus et futuris, omnes domos illas que sunt in villa de Buriana, que fuerunt et tenebat Abdezalen, sarraceno, cum illis aliis domibus que sunt contigue, illis sicut sunt iuxta murum ville et vadunt usque ad portam que dicitur de Dertusa, et cum tota illa hereditate herma et populata, que pertinebat eidem sarraceno et domibus supradictis.
Que omnia habeatis francha et libera, cum introitibus et exitibus suis, et cum suis omnibus pertinenciis a celo usque in abissum, ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum, ad habendum, tenendum, possidendum et expletandum, collocandum, stabiliendum, populandum, et ad omnes vestras voluntates perpetuo faciendas.
Mandantes universis nostris subditis, quod hanc nostram donacionem firmam habeant et observent, et non contraveniant in aliquo, si confidant de nostri gracia vel amore.
Datum in obsidione Burriane, IIII kalendas julii era Mª CCª LXXª prima.
Sig+num Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Huius rei testes sunt: [1ª col.] Blascus de Alagone, majordomus Aragone. Rodericus de Lizana. [2ª col.] P. Cornelii. Eximinus de Focibus. Furtunius de Bergua. [3ª col.] Ferandus Deiz, majordomus curie. P. Petri, iusticia Aragonum.
Sig+num Guillermi Scribe, qui mandato domini Regis hoc scribi fecit, loco die et era prefixis.

Universitat Jaume I. Castelló. Arxiu Virtual Jaume I - http://www.jaumeprimer.uji.es - Document nº 000070

© 2006 - Universitat Jaume I - Arxiu virtual Jaume I