Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; pro salute et remedio anime nostre et animarum omnium antecessorum successorumque nostrorum, ac divino succensi intuitu, cum presenti scripto nostro, firmiter et perpetuo valituro, donamus, laudamus, ac liberaliter concedimus domos beate Marie et Ospitali Sancti Johannis Iherosolimitani et vobis venerabili dilecto nostro fratri Ugoni de Folioalquerio, castellano Emposte et fratribus universis, presentibus et futuris in villa de Burriana, omnes domos illas que fuerunt et tenebat Abdeçalem, sarracenus, cum aliis domibus que facti contigum se tenent, cum parietibus earumdem. Omnes domos alias sic affrontant, ex una parte in cequia que transit per villam usque ad murum ville, ex altera parte in via que transit ante portam que fuit predicti Abdeçalem, et de tercia parte in via que vadit usque ad murum, et de quarta parte in murum ville.
Addimus etiam et donamus vobis honorem illud et hereditatem omnem sicut affrontatur ex una parte in cequia que se tenet in honore de Ovecrar Abenajar, et in via de Unda, et in cequia sicut ascendit usque ad molendina trequeria, et ad metam fixam superiorem prope sassum; et de alia parte in via Valencie; et de tercia parte in hereditati que fuit Aceydi, et ascendit usque ad campum que fuit de Aly Abnazmech quondam iusticia de Burriana, et de quarta parte in sassum.
Sicut iste affrontaciones prefatas domos et hereditatem undique continent et includunt, sic donamus eas vobis totas integre, cum introitibus, exitibus et aquis et aliis directis et pertinenciis omnibus ad predictas domos et hereditatem pertinentibus vel pertinere debentibus quoquomodo, ad vestram et domos Hospitale propriam hereditatem et possessionem perpetuo possidendam, ad dandum, videlicet vendendum, inpignorandum, et quocumque modo vos et successores vestri volueritis alienandum, sicut melius dici potest et intelligi vestre et domui Hospitale perpetue utilitati.
Statuentes firmiter et mandantes majoridomus, senioribus, nobilibus, militibus, justiciis, baiulis et nostris subditis universis, quod de hanc donacionem nostram firmam securam et liberam observent et faciant ab omnibus observari, et non contraveniant si de nostra et successorum nostrorum confidant gracia et amore.
Datum apud Burrianam Vº idus novembris era Mª CCª LXXª prima.
Signum + Jacobi, Dei gratia rex Aragone et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rei sunt: [1ª col.] P. Dertusensis episcopus. P. Ferrandi de Açagra. [2ª col.] Garsias Romei, Guillermus Assalliti, Rodericus Eximini de Lusia. [3ª col.] F. Sanctii de Vera, Gonçalbus de Vera, Ferrandi Luppi. [4ª. col.] R. Ximini de Lusia. F. Didaci, majordomus curie, P. Petri, justicia Aragonum.
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui mandato domini Regis hec scribi fecit, loco die et era prefixis.