Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti scripto nostro firmiter valituro, donamus et concedimus tibi, dilecto nostro Eximino de Lusia, unas casas in Burriana que fuerunt de Aly Avenaçar, sarraceno, cum omnibus directis et pertinenciis suis, de terra usque ad celum, ut de cetero eas habeas et possideas francas, salvas et securas, ad tua tuorumque propriam hereditatem, et ad faciendum omnes tuas proprias voluntates, ad dandum, vendendum, inpignorandum, commutandum, et quocumque modo volueritis alienandum, sicut melius dici potest et intelligi tuo tuorumque salvamento.
Datum apud Burryanam IIIIº idus novembris era Mª CCª LXXª prima.
Testes sunt: Petrus Ferrandi de Açagra, Garssias Romey, Guillermi Assalliti, et Rodericus Ximini de Lusia.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui mandato domini Regis hec scripsit.