Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti scripto nostro donamus et concedimus vobis dilecto nostro dompno Guillermus Assallit, militi, unas casas infra villam de Burriana, eas scilicet que fuerunt alfandicum tempore sarracenorum, et affrontant in via publica et in macello [..... ..... ..... ..... ..... ..... .....] sicut affrontat ex una parte Guillermus de Ponte et ex altera parte cum hereditate Templi milicie et ex tercia parte cum hereditate Luppi de Luna, et de quarta parte [..... ..... ..... .....] cum omnibus directis et pertinenciis earum, habeatis, teneatis et possideatis vos [et vestri] et posteritas vestra ad vestram vestrorumque propriam hereditatem perpetuo possidendam, videlicet ad dandum, vendendum, impignorandum et quocumque modo volueritis alienando, sicut melius dici pariter et intelligi vestro vestrorumque salvamento.
Mandantes igitur majoridomus, sagionibus, justiciis, baiulis, nostris subditis universis presentibus et futuris, quod hanc donacionem nostram firmam habeant et observent et observari faciant, et non contraveniant si de nostri confidant gratiam [et] amore.
Datum apud Burrianam XVIIº kalendas decembris Era Mª CCª LXXª prima.
Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes: [1ª col.] P. dertusensis episcopus. [2ª col.] P. Cornelii. P. Ferrandi. [3ª col.] Garsias Romei. Rodericus Ximeni de Lusia. [4ª. col.] Artaldus de Alaone. F. Luppi de Sadava. [5ª. col.] F. Didaci, majordomus curie. P. Petri, justicia Aragonum.
Sig+num Petri Johannis scriptoris, qui mandato domini Regis hec scribi fecit.