Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti scripto nostro donamus et concedimus vobis dilecto nostro dompno P. Didaci, militi, unas casas infra villam de Burriana, que fuerunt de Mahomat Abquillyt, sarraceno, cum omnibus directis et pertinenciis suis, ut de cetero eas habeas et possideas de terra usque ad celum, francas et securas, vobis et omni generatio et posteritati vestre, ad dandum, vendendum, inpignorandum, et quocumque modo volueritis alienandum, sicut melius potest dici et intelligi vestro vestrorumque salvamento.
Datum apud Burrianam XVIº kalendas decembris era Mª CCª LXXª prima.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes: [1ª col.] P. Ferrandi de Açagra. [2ª col.] Garsias Romei. Guillermi Assalliti [3ª col.] Rodericus Ximini de Lusia. Lupus Ximini de Lusia [4ª. col.] F. Didaci, majordomus curie, P. Petri, justicia Aragonum.
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui mandato domini Regis hec scribi fecit.