Manifestum sit omnibus quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; cum presenti scripto nostro donamus et concedimus vobis Petro de Monte Alteto, unas casas infra villam de Burryana, que afrontant ex una parte in casas dompni Sancii Martini Navarro, militis, et ex aliis tribus partibus in vias publicas, ut de cetero predictas casas et cum stabulo et arbore sicut que est ibi et omnes pertinenciis universis suis, habeatis francas et securas, ad dandum, vendendum, inpignorandum, alienandum, et ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas, sicut melius dici potest et intelligi vestro vestrorumque salvamento.
Datum apud Burrianam VIIº idus junii era Mª CCª LXXª secunda.
Signum + Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
Testes huius rey sunt: [1ª col.] Nunno Sancii. [2ª col.] Petri Cornelii, Peregrinus de Atrossillo. [3ª col.] Guillermus Assalliti, Lupus Ximini de Lusia. [4ª. col.] Ferrandus Didaci, majordomus curie, Petrus Petri, justicia Aragonum.
Sig+num Petri Johannis, scriptoris, qui mandato domini Regis hec scripsit loco die et era prefixis.