Noverint universi quod nos, Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani; per nos et nostros concedimus vobis, universis et singulis habitatoribus de Onda presentibus et futuris, quod possitis libere et sine aliqua quinta et servicio vendere seu aliter alienare, domos, ortos, vineas, et quaslibet alias hereditates vestras quas habetis in Onda et eius termino, non obstante condicione aponita in instrumentis nostris, quod infra certus tempus predicta non venderitis vel aliter alienaretis.
Mandantes universis subditis nostris quod super predictis nullum vobis impedimentum faciant vel contrarium.
Datum Ilerde quarto idus septembris anno Domini Mº CCº quinquagesimo primo.
Sig+num Jacobus, Dei gratia rex Aragonum, Maioricarum et Valencie, comitis Barchinone et Urgeli et dominus Montispesulani.
Testes sunt: Eximeni Petri, Petrus de Montechateno, Guillermus de Montecateno, Guillermus de Aquilone, Carrocius.
Signum + Guillermi Scribe, domini Regis notarii, qui mandato ipsius hec scribi fecit loco die et anno prefixis.